PL 96, col. 922

Epistola (Heterius Uxamensis; Beatus), J. P. Migne

XLIX.
Ecce tuam fidem de Christo. Et hanc non
recipimus, quia nec talem fidem habemus, nec talem
doctrinam ab apostolis accepimus, nec in lege
et Evangelio tale unquam legimus, sed neque in
libris doctorum aut manualibus, sed tantum in tuis
dogmatibus. Et ob hoc a te Antichristi discipuli
nomen habemus. Ecce unde surrexit inter nos
scandalum. Caetera multa dixisti, quae supra in
symbolo tuo comprehendimus: sed modo discutienda
non sunt, quia nec valemus: sed si Deus
voluerit et vixerimus, discutienda et abjicienda sunt
ab Ecclesia; quod absit, per illa christianum nomen
careamus; et jam non Christiani, sed Elipandiani
nomen habebimus. Cujus fidem qui secutus fuerit,
ejus vocabulum sumit: sicut Ariani ab Ario, Sabelliani

a Sabellio, et caeteri ex nomine auctorum suorum.
Et ideo unus Christus nobis sufficit filius
Virginis, qui nomen habet Jesus. Illos tuos, qui
dicis istum et illum, necesse non habemus, quia nec
nomina illorum a te scripta cognovimus. Istum et
illum dixisti, Jesum vero nominare non potuisti,
quia nec eum in corde habuisti. Quod si habuisses,
cum Paulo apostolo dicere potueras: An experimentum
quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus? et
alio loco dicit, quod nemo potest dicere Dominus Jesus,
nisi in Spiritu sancto. Siquidem et in suis Epistolis
non est ausus tecum dicere, e deitate exinanita,
« Et nos adoptivi, et ille adoptivus; et nos Christi,
et ille Christus; et nos parvuli, et ille parvulus; »
et caetera spurcitia, quae tu Jesu Christo Domino

nostro ausus es dicere, servum cum servis; sed
sua Epistola ad Romanos sic habet: Paulus, servus
Jesu Christi, vocatus apostolus, segregatus in Evangelio
Dei, quod ante promiserat per prophetas suos
in Scripturis sanctis de filio suo, qui factus est ex
semine David secundum carnem, qui praedestinatus
est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis
ex resurrectione mortuorum Jesu Christi
Domini nostri; per quem accepimus gratiam et apostolatum
ad obediendum fidei in omnibus gentibus,
in quibus et estis vos vocati Jesu Christi; omnibus
sanctis, qui sunt Romae, dilectis Dei, vocatis sanctis:
gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino
Jesu Christo. Primum quidem gratias ago Deo meo

per Jesum Christum pro omnibus vobis: quia fides
vestra annuntiatur in universo mundo. Testis enim
est mihi Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio
Filii ejus. Cujus servum se dixit Paulus apostolus?
aut in cujus Filii Evangelio serviebat? Aperite
oculos, et videte venenum. Projicite cito foras, ne
moriamini ex eo. Legite totas Epistolas Pauli, et
invenietis servum Jesu Christi se nuncupantem, et
Filium Dei coram omnibus confitentem. Nam non
invenietis ibi istum et illum, adoptivum humanitate
et nequaquam adoptivum divinitate. Legite septem
canonicas: Petri apostoli duas, Joannis apostoli
tres, Judae vel Jacobi singulas, hoc non invenietur
scriptum. Legite librum Evangeliorum quatuor, et
Apocalypsim Joannis, atque Actus apostolorum, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.