PL 97, col. 25

Vita Caroli Magni (Eginhardus), J. P. Migne

applausu exceptus, mox ab historicis qui Caroli
tempora attingerent, saepissime defloratus est. Quorum
numerus cum medii aevi decursu semper auctus
sit, hic antiquissimos tantum eorum et Einhardo
coaetaneos, Enhardum Fuldensem qui opus suum
circa annum 830 incoepit, chronographum Fontanellensem,
Theganum, Anonymum Vitae Ludovici
auctorem, nominasse sufficiat, quorum tres Caroli
Vitam et conversationem, et ex parte non modica
res gestas domni et nutritoris mei Karoli, excellentissimi
et merito famosissimi regis, postquam scribere
animus tulit, quanta potui brevitate complexus
sum; operam impendens, ut de his quae ad meam
notitiam pervenire potuerunt, nihil omitterem, neque
prolixitate narrandi nova quaeque fastidientium
animos offenderem; si tamen hoc ullo modo vitari
potest, ut nova scriptione non offendantur, qui vetera
et a viris doctissimis atque disertissimis confecta
monimenta fastidiunt. Et quanquam plures
esse non ambigam, qui otio ac litteris dediti, statum
aevi praesentis non arbitrentur ita negligendum, ut
omnia penitus quae nunc fiunt, velut nulla memoria
digna, silentio atque oblivione tradantur, potiusque

velint, amore diuturnitatis illecti, aliorum praeclara
facta qualibuscunque scriptis inserere, quam sui nominis
famam posteritatis memoriae nihil scribendo
subtrahere, tamen ab hujuscemodi scriptione non
existimavi temperandum, quando mihi conscius
eram, nullum ea veracius quam me scribere posse,
quibus ipse interfui, quaeque praesens oculata, ut dicunt,
fide cognovi, et utrum ab alio scriberentur
necne, liquido scire non potui. Satiusque judicavi
eadem cum aliis velut communiter litteris mandata
memoriae posterorum tradere, quam regis excellentissimi,
et omnium sua aetate maximi, clarissimam
vitam et egregios atque moderni temporis hominibus
vix imitabiles actus pati oblivionis tenebris aboleri.
Suberat et alia non irrationabilis, ut opinor, causa,

quae vel sola sufficere posset, ut me ad haec scribenda

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.