PL 97, col. 26

Vita Caroli Magni (Eginhardus), J. P. Migne

Vitam exscripsisse, Theganum eam saltem imitatum
esse, pro explorato habemus. Saeculo nono medio
Ruodolfus Fuldensis monachus in Historia translationis
sancti Alexandri plurima inde mutuatus est;
Arnulfo rege, poetam Saxonem Vitam versibus expressisse,
et saeculo duodecimo Radevicum in Friderico
imperatore depingendo eam prae oculis habuisse,
jam antea viri docti monuerant.
EINHARDI PRAEFATIO IN VITAM BEATI CAROLI MAGNI. [(Pertz, Monumenta Germaniae historica.)]

compelleret, nutrimentum videlicet in me impensum,
et perpetua, postquam in aula ejus conversari coepi,
cum ipso ac liberis ejus amicitia; qua me ita sibi
devinxit, debitoremque tam vivo quam mortuo constituit,
ut merito ingratus videri et judicari possem,
si tot beneficiorum in me collatorum immemor,
clarissima et illustrissima hominis optime de me
meriti gesta silentio praeterirem, patererque vitam
ejus, quasi qui nunquam vixerit, sine litteris ac debita
laude manere. Cui scribendae atque explicandae
non meum ingeniolum, quod exile et parvum, immo
paene nullum est, sed Tullianam par erat desudare
facundiam. En tibi librum, praeclarissimi et maximi
viri memoriam continentem, in quo praeter illius facta
non est quod admireris, nisi forte, quod homo

barbarus et in Romana locutione perparum exercitatus,
aliquid me decenter aut commode Latine
scribere posse, putaverim, atque in tantam impudentiam
proruperim, ut illud Ciceronis putarem contemnendum,
quod in primo Tusculanarum libro,
cum de Latinis scriptoribus loqueretur, ita dixisse
legitur: Mandare quemquam, inquit, litteris cogitationes
suas, qui eas nec disponere nec illustrare possit,
nec delectatione aliqua allicere lectorem, hominis est
intemperanter abutentis et otio et litteris. Poterat quidem
haec oratoris egregii sententia me a scribendo
deterrere, nisi animo praemeditatum haberem, hominum
judicia potius experiri, et scribendo ingenioli
mei periculum facere, quam tanti viri memoriam,
mihi parcendo, praeterire.
VITA CAROLI IMPERATORIS.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.