PL 97, col. 30
Vita Caroli Magni (Eginhardus), J. P. Migne
gestas et domis et foris, deinde mores et studia eius,
tum de regni amministratione et fine narrando, nihil
de his, quae cognitu vel digna vel necessaria sunt
praetermittam.
5.
Omnium bellorum quae gessit, primo Aquitanicum,
a patre inchoatum sed nondum finitum, quia
cito peragi posse videbatur, fratre adhuc vivo,
etiam et auxilium ferre rogato, suscepit; et licet
eum frater promisso frustrasset auxilio, susceptam expeditionem
strenuissime exsecutus, non prius incepto
desistere aut semel suscepto labori cedere voluit,
quam hoc quod efficere moliebatur, perseverantia
quadam ac iugitate perfecto fine concluderet. Nam
et Hunoldum, qui post Waifarii mortem Aquitaniam
occupare bellumque iam pene peractum reparare
temptaverat, Aquitaniam relinquere et Wasconiam petere coegit. Quem tamen ibi consistere
non sustinens, transmisso amne Garonna, Lupo,
Wasconum duci, per legatos mandat, ut perfugam
reddat; quod ni festinato faciat, bello se cum expostulaturum.
Sed Lupus, saniori usus consilio, non
solum Hunoldum reddidit, sed etiam se ipsum cum
provincia cui praeerat, ejus potestati permisit.
6.
Compositis in Aquitania rebus eoque bello finito,
regni quoque sotio iam rebus humanis exempto,
rogatu et precibus Adriani, Romanae urbis
episcopi, exoratus, bellum contra Langobardos suscepit.
Quod prius quidem et a patre eius, Stephano
papa supplicante, cum magna difficultate
suspectum est, quia quidam e primoribus Francorum
cum quibus consultare solebat, adeo voluntati eius
renisi sunt, ut, se regem deserturos domumque redituros,
libera voce proclamarent: suspectum est
tamen tunc contra Haistulfum regem et celerrime