PL 97, col. 31

Vita Caroli Magni (Eginhardus), J. P. Migne

completum. Sed licet sibi et patri belli suscipiendi
similis ac potius eadem causa subesse videretur;
haud simili tamen et labore certatum, et fine constat
esse completum. Pippinus siquidem Haistulfum
regem paucorum dierum obsidione apud Ticenum
compulit et obsides dare et erepta Romanis oppida
atque castella restituere, atque ut reddita non repeterentur,
sacramento fidem facere; Karolus vero
post inchoatum a se bellum non prius destitit, quam et
Desiderium regem, quem longa obsidione fatigaverat,
in deditionem susciperet, filium eius Adalgisum,
in quem spes omnium inclinatae videbantur,
non solum regno sed etiam Italia excedere compelleret,
omnia Romanis erepta restitueret, Hruodgausum
,
Foroiuliani ducatus praefectum, res novas

molientem obprimeret, totamque Italiam suae
ditioni subiugaret, subactaeque filium suum Pippinum
regem imponeret. Italiam intranti quam difficilis Alpium
transitus fuerit, quantoque Francorum labore
invia montium iuga et eminentes in coelum scopuli
atque asperae cautes superatae sint, hoc loco describerem,
nisi vitae illius modum potius quam
bellorum quae gessit eventus memoriae mandare
praesenti opere animo esset propositum. Finis tamen
huius belli fuit subacta Italia, et rex Desiderius perpetuo
exilio deportatus, et filius eius Adalgisus Italia
pulsus, et res a Langobardorum regibus ereptae,
Adriano, Romanae aecclesiae rectori, restitutae.
7.
Post cuius finem Saxonicum, quod quasi intermissum
videbatur, repetitum est; quo nullum neque

prolixius, neque atrocius Francorumque populo
laboriosius susceptum est, quia Saxones, sicut
omnes fere Germaniam incolentes nationes, et natura
feroces, et cultui daemonum dediti, nostraeque
religioni contrarii, neque divina neque humana iura
vel polluere vel transgredi inhonestum arbitrabantur.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.