PL 97, col. 32

Vita Caroli Magni (Eginhardus), J. P. Migne

Suberant et causae quae cotidie pacem conturbare
poterant, termini videlicet nostri et illorum
paene ubique in plano contigui, praeter pauca loca,
in quibus vel silvae maiores, vel montium iuga interiecta
utrorumque agros certo limite disterminant,
in quibus caedes et rapinae vel incendia vicissim
fieri non cessabant; quibus adeo Franci sunt irritati,
ut non iam vicissitudinem reddere, sed apertum
contra eos bellum suscipere dignum iudicarent.
Susceptum est igitur adversus eos bellum, quod
magna utrimque animositate, tamen maiore Saxonum
quam Francorum dampno, per continuos triginta
tres annos gerebatur. Poterat siquidem citius
finiri, si Saxonum hoc perfidia pateretur. Difficile
dictu est, quoties superati ac supplices regi se dediderunt,

imperata facturos polliciti sunt, obsides
qui imperabantur absque dilatione dederunt, legatos
qui mittebantur susceperunt, aliquoties ita domiti
et emolliti ut etiam cultum daemonum dimittere et
Christianae religioni se subdere velle promitterent:
sed sicut ad haec facienda aliquoties proni, sic ad
eadem pervertenda semper fuere praecipites, non sit
ut satis aestimare, ad utrum horum faciliores
verius dici possint, quippe cum post inchoatum cum
eis bellum vix ullus annus exactus sit, quo non ab
eis huiuscemodi facta sit permutatio. Sed magnanimitas
regis, ac perpetua tam in adversis quam in
prosperis mentis constantia, nulla eorum mutabilitate
vel vinci poterat, vel ab his quae agere coeperat
defatigari; nam nunquam eos huiuscemodi aliquid

perpetrantes inpune ferre passus est, quin aut ipse
per se ductorem, aut per comites suos misso exercitu,
perfidiam ulcisceretur et dignam ab eis exigeret
poenam, usque dum, omnibus qui resistere solebant
profligatis et in suam potestatem redactis, decem
millia hominum ex his qui utrasque ripas Albis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.