PL 97, col. 39
Vita Caroli Magni (Eginhardus), J. P. Migne
tale aliquid inchoaturus, nisi festinata fuisset
morte praeventus. Nam a proprio satellite interfectus,
et suae vitae et belli a se inchoati finem acceleravit..
15.
Haec sunt bella, quae rex potentissimus per
annos 47--tot enim annis regnaverat--in diversis
terrarum partibus summa prudentia atque
felicitate gessit. Quibus regnum Francorum, quod
post patrem Pippinum magnum quidem et forte
susceperat, ita nobiliter ampliavit, ut poene duplum
illi adiecerit. Nam cum prius non amplius quam ea
pars Galliae quae inter Rhenum et Ligerim,
oceanumque ac mare Balcaricum iacet, et pars
Germaniae quae inter Saxoniam et Danubium,
Hrenumque ac Salam fluvium, qui Turingos et
Sorabos dividit, posita, a Francis qui orientales
dicuntur incolitur, et praeter haec Alamanni atque
Baioarii ad regni Francorum potestatem pertinerent,
ipse per bella memorata primo Aquitaniam et Wasconiam
totumque Pirinei montis iugum, et usque
ad Hiberum amnem, qui apud Navarros ortus, et
fertilissimos Hispaniae agros secans, sub Dertosae
civitatis moenia Balearico mari miscetur;
deinde Italiam totam, quae ab Augusta Praetoria
usque in Calabriam inferiorem, in qua Graecorum
ac Beneventanorum constat esse confinia, decies
centum et eo amplius passuum milibus longitudine
porrigitur; tum Saxoniam, quae quidem Germaniae
pars non modica est, et eius quae a Francis
incolitur, duplum in lato habere putatur, cum ei
longitudine possit esse consimilis; post quam utramque
Pannoniam, et adpositam in altera Danubii
ripa Datiam, Histriam quoque et Liburniam
atque Dalmatiam, exceptis maritimis civitatibus,
quas ob amicitiam et iunctum cum eo foedus Constantinopolitanum
imperatorem habere permisit;