PL 97, col. 40

Vita Caroli Magni (Eginhardus), J. P. Migne

deinde omnes barbaras ac feras nationes, quae inter
Renum ac Visulam fluvios, oceanumque ac
Danubium positae, lingua quidem paene similes,
moribus vero atque habitu valde dissimiles, Germaniam
incolunt, ita perdomuit, ut eas tributarias
efficeret. Inter quas fere praecipuae sunt
Welatabi, Sorabi, Abodriti, Boemanni--cum
his namque bello conflixit--; caeteras, quarum
multo maior est numerus, in deditionem suscepit.
16.
Auxit etiam gloriam regni sui quibusdam
regibus ac gentibus per amicitiam sibi consiliatis.
Adeo namque Hadefonsum, Gallitiae atque
Asturicae regem, sibi societate devinxit, ut his
cum ad eum vel litteras vel legatos mitteret,
non aliter se apud illum quam proprium suum

appellari iuberet. Scotorum quoque reges sic habuit
ad suam voluntatem per munificentiam inclinatos,
ut eum numquam aliter nisi dominum, seque
subditos et servos eius, pronuntiarent. Extant
epistolae ab eis ad illum missae, quibus huiusmodi
affectus eorum erga illum indicatur. Cum Aaron,
rege Persarum, qui excepta India totum pene tenebat
Orientem, talem habuit in amicitia concordiam,
ut his gratiam eius omnium qui in toto
orbe terrarum erant regum ac principum amicitiae
praeponeret solumque illum honore ac munificentia
sibi colendum iudicaret; ac proinde, cum
legati eius, quos cum donariis ad sacratissimum
domini ac Salvatoris nostri sepulchrum locumque
resurrectionis miserat, ad eum venissent, et ei domini

sui voluntatem indicassent, non solum quae
petebantur fieri permisit, sed etiam sacrum illum et
salutarem locum, ut illius potestati adscriberetur,
concessit; et revertentibus legatis suos adiungens,
inter vestes et aromata, et ceteras orientalium terrarum
opes, ingentia illi dona direxit, cum ei ante

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.