PL 97, col. 41
Vita Caroli Magni (Eginhardus), J. P. Migne
paucos annos eum, quem tunc solum habebat, roganti
mitteret elefantum. Imperatores etiam Constantinopolitani,
Niciforus, Michael et Leo, ultro
amicitiam ac societatem eius expetentes,
complures ad eum misere legatos. Cum quibus
tamen propter susceptum a se imperatoris nomen
et ob hoc eis, quasi qui imperium eis eripere
vellet, valde suspectum, foedus firmissimum statuit,
ut nulla inter partes cuiuslibet scandali remaneret
occasio. Erat enim semper Romanis et Graecis
Francorum suspecta potentia, unde et illud
Graecum extat proverbium: ΤΟΝ ΦΡΑΝΚΟΝ
ΦΙΛΟΝ ΕΧΙϞ, ΓΙΤΟΝΑ ΟΥΚ ΕΧΙϞ.
17.
Qui cum tantus in ampliando regno et
subigendis exteris nationibus existeret, et in eiusmodi
occupationibus assidue versaretur, opera tamen
plurima ad regni decorem et commoditatem
pertinentia diversis in locis inchoavit, quaedam
etiam consummavit. Inter quae praecipua fere
non immerito videri possunt basilica sanctae
Dei genitricis Aquisgrani opere mirabili constructa,
et pons apud Mogontiacum in Reno quingentorum
passuum longitudinis--nam tanta est ibi
fluminis latitudo. Qui tamen uno antequam decederet,
anno incendio conflagravit, nec refici potuit
propter festinatum illius decessum, quanquam in
ea meditatione esset, ut pro ligneo lapideum restitueret.
Inchoavit et palatia operis egregii, unum
haud longe a Mogontiaco civitate, iuxta villam
cuius vocabulum est Engilenheim, alterum Noviomagi
super Vahalem fluvium qui Batavorum