PL 97, col. 42
Vita Caroli Magni (Eginhardus), J. P. Migne
insulam a parte meridiana praeterfluit. Praecipue
tamen aedes sacras, ubicunque in toto regno suo
vetustate conlapsas comperit, pontificibus et patribus
ad quorum curam pertinebant, ut restaurarentur,
imperavit, adhibens curam per legatos, ut imperata
perficerent. Molitus est et classem contra
bellum Nortmannicum, aedificatis ad hoc navibus
iuxta flumina, quae et de Gallia et de Germania
septentrionalem influunt oceanum; et quia Nortmanni
Gallicum litus atque Germanicum assidua
infestatione vastabant, per omnes portus et hostia
fluminum, qui naves recipi posse videbantur,
stationibus et excubiis dispositis, ne qua hostis
exire potuisset, tali munitione prohibuit. Fecit idem
a parte meridiana in littore provinciae Narbonensis
ac Septimaniae, toto etiam Italiae littore usque
Romam, contra Mauros nuper pyraticam exercere
adgressos; ac per hoc nullo gravi dampno vel Italia a
Mauris vel Gallia atque Germania a Nortmannis
diebus suis affecta est, praeter quod Centumcellae, civitas
Etruriae, per proditionem a Mauris capta atque
vastata est, et in Frisia quaedam insulae Germanico
littori contiguae a Nortmannis depraedatae sunt.
18.
Talem eum in tuendo et ampliando simulque
ornando regno fuisse constat. Cuius animi
dotes, et summam in qualicumque, et prospero et
adverso, eventu mirari liceat constantiam. Ceteraque
ad interiorem atque domesticam vitam pertinentia
iam ab hinc dicere exordiar.
Post mortem patris cum fratre regnum partitus,
tanta patientia simultates et invidiam eius tulit, ut