PL 97, col. 48
Vita Caroli Magni (Eginhardus), J. P. Migne
lineis induebatur; deinde tunicam quae limbo serico
ambiebatur, et tibialia; tum fasciolis crura,
et pedes caltiamentis constringebat, et ex pellibus
lutrinis et murinis thorace confecto humeros
ac pectus hyeme muniebat; sago veneto
amictus, et gladio semper accinctus, cuius capulus
ac balteus aut aureus aut argenteus erat. Aliquoties
et gemmato ense utebatur, quod tamen non nisi in
praecipuis festivitatibus, vel si quando exterarum
gentium legati venissent. Peregrina vero indumenta,
quamvis pulcherrima, respuebat, nec umquam eis
indui patiebatur, excepto quod Romae semel, Adriano
pontifice petente, et iterum Leone successore
eius supplicante, longa tunica et clamide amictus,
calceis quoque Romano more formatis induebatur.
In festivitatibus veste auro texta et calciamentis
gemmatis, et fibula aurea sagum adstringente,
diademate quoque ex auro et gemmis ornatus incedebat;
aliis autem diebus habitus eius parum a
communi et plebeio abhorrebat.
24.
In cibo et potu temperans, sed in potu temperantior,
quippe qui ebrietatem in qualicumque
homine, nedum in se ac suis, plurimum abhominabatur.
Cibo enim non adeo abstinere poterat, ut
saepe quereretur, noxia corpori suo esse ieiunia.
Convivabatur rarissime, et hoc praecipuis tantum
festivitatibus, tunc tamen cum magno hominum
numero. Caena cotidiana quaternis tantum ferculis
praebebatur, praeter assam, quam venatores veribus
inferre solebant, qua ille libentius quam ullo
alio cibo vescebatur. Inter caenandum aut aliquod
acroama aut lectorem audiebat. Legebantur ei
historiae et antiquorum res gestae. Delectabatur