PL 97, col. 49

Vita Caroli Magni (Eginhardus), J. P. Migne

et libris sancti Augustini, praecipueque his qui
de civitate Dei praetitulati sunt. Vini et omnis
potus adeo parcus in bibendo erat, ut super caenam
raro plus quam ter biberet. Aestate post cibum
meridianum pomorum aliquid sumens, ac semel bibens,
depositis vestibus et calciamentis, velut
noctu solitus erat, duabus aut tribus horis quiescebat.
Noctibus sic dormiebat, ut somnum quater aut
quinquies non solum expergiscendo, sed etiam deresurgendo
interrumperet. Cum calciaretur aut
amiciretur, non tantum amicos admittebat, verum
etiam, si comes palatii litem aliquam esse diceret
quae sine eius iussu definiri non posset, statim litigantes
introducere iussit, et velut pro tribunali
sederet, lite cognita sententiam dixit; nec hoc

tantum eo tempore, sed etiam, ea die quicquid
cuiuslibet officii agendum ant cuiquam ministrorum
iniungendum erat, expediebat.
25.
Erat eloquentia copiosus et exuberans, poteratque,
quicquid vellet, apertissime exprimere. Nec
patrio tantum sermone contentus, etiam peregrinis
linguis ediscendis operam impendit; in quibus latinam
ita didicit, ut aeque illa ac patria lingua orare
sit solitus; graecam vero melius intelligere quam
pronuntiare poterat. Adeo quidem facundus erat,
ut etiam didascalus appareret. Artes liberales studiosissime
coluit, earumque doctores plurimum veneratus,
magnis adficiebat honoribus. In discenda
grammatica Petrum Pisanum, diaconum, senem
audivit, in caeteris disciplinis Albinum cognomento

Alcoinum, item diaconem, de Brittania, Saxonici
generis hominem, virum undecumque doctissimum,
praeceptorem habuit; apud quem et rethoricae et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.