PL 97, col. 50

Vita Caroli Magni (Eginhardus), J. P. Migne

dialecticae, praecipue tamen astronomiae ediscendae,
plurimum et temporis et laboris impertivit. Discebat
artem computandi, et intentione sagaci syderum
cursus curiosissime rimabatur. Temptabat et
scribere, tabulasque et codicellos ad hoc in lecto sub
cervicalibus circumferre solebat, ut, cum vacuum
tempus esset, manum litteris effingendis adsuesceret;
sed parum successit labor praeposterus ac sero
inchoatus.
26.
Religionem christianam, qua ab infantia
fuerat imbutus, sanctissime et cum summa pietate
coluit, ac propter hoc plurimae pulchritudinis basilicam
Aquisgrani extruxit, auroque et argento et
luminaribus atque ex aere solido cancellis et ianuis
adornavit. Ad cuius structuram cum columnas

et marmora aliunde habere non posset, Roma
atque Ravenna devehenda curavit. Ecclesiam et
mane et vespere, item nocturnis horis et sacrificii
tempore, quoad eum valitudo permiserat, impigre
frequentabat, curabatque magnopere, ut omnia
quae in ea gerebantur, cum quam maxima fierent
honestate; aedituos creberrime commonens, ne
quid indecens aut sordidum aut inferri aut in ea
remanere permitterent. Sacrorum vasorum ex auro
et argento, vestimentorumque sacerdotalium tantam
in ea copiam procuravit ut in sacrificiis celebrandis
ne ianitoribus quidem, qui ultimi aecclesiastici
ordinis sunt, privato habitu ministrare necesse
fuisset. Legendi atque psallendi disciplinam
diligentissime emendavit. Erat enim utriusque admodum

eruditus, quamquam ipse nec publice legeret,
nec nisi submissim et in commune cantaret.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.