PL 97, col. 490

Capitularia (Ludovicus I Franciae; Lotharius I Germaniae), J. P. Migne · Capitularia (Carolus Magnus), J. P. Migne

Maginarium habent, volumus ut missi nostri secundum
iustitiam et aequitatem definiant.
10.
De querela Hildebrandi comitis, quod pagenses
eius paravereda dare recusant, volumus ut hoc
missi nostri ab his hominibus qui in eodem comitatu
manent et ea dare non debent, necnon et a vicinis
comitibus inquirant; et si invenerint, quod ipsi ea
dandi debitores sint, ex nostra iussione dare praecipiant.

Capitulare de exercitalibus a. 811.
Capitulare Bononiense a. 811.
Capitulare Aquense a. 812.
Capitulare Aquense generale a. 817, scilicet capitula
ecclesiastica, legibus addenda, per se scribenda,
et missis data.
Capitulare ad Theodonis villam a. 821.
Constitutio Aquensis a. 825, una cum capitulis missorum.
Capitula excerpta a. 826.
Capitula Ludovici et Lotharii a. 826 edita.
Haec subsidia in quatuor libros atque appendices
ita distribuit Ansegisus, ut capitula quae alicujus
momenti viderentur, ordine temporis servato, in suos
libros, minora vero aut parvi momenti capitula in
appendicem duplicem, ecclesiasticarum et mundanarum
legum, referret, cui, opere absoluto, recens vulgatum
Ludovici et Lotharii edictum appendicis tertiae

titulo adjectum est. Eo tamen erravit, quod capitularia
anni 803 et in libro primo et tertio et in
utraque appendice capitulis annorum 805 et 806
postponeret, atque capitulare Ludovici ecclesiasticum
anni 817 in libro primo inter Caroli leges referret,
capitulare ad Theodonis villam a. 821 in principio
libri quarti constitueret. Capita quoque libri tertii
89, 90, libri quarti 71 et 72, appendicis primae 33-35,
secundae c. 38, operi jam ad finem perducto addita
fuisse videntur, cum quoad ordinem temporis loco
anteriori statuenda fuissent. Sed haec generalem operis
ordinem non turbant, quem hic ante oculos ponere
juvabit.
LIBER PRIMUS. Caroli Magni capitula ecclesiastica.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.