PL 97, col. 514

Capitularia (Carolus Magnus), J. P. Migne

Qui dura et districta poenitentia coercendi sunt.
Quapropter episcopi et presbyteri, a quibus iudicium
poenitentiae iniungitur, conentur omnimodis hoc
malum a consuetudine prohibere vel abscidere.
49.
De presbyteris, quo tempore ordinentur. In concilio
Neocaesariensi, ut nullatenus presbyter
ordinetur ante trigesimum aetatis suae annum; quia
dominus Iesus Christus non praedicavit ante trigesimum
annum.
50.
De pace danda. In decretalibus Innocentii papae,
ut pax detur ab omnibus, confectis Christi sacramentis.
51.
De sponsa alterius. In decretalibus Syrici papae,
ut alterius sponsam nemo accipiat.
52.
De nominibus recitandis. Item eiusdem, ut

nomina publice non recitentur ante preces sacerdotales.
53.
De canonum institutis a presbyteris non ignorandis.
Item eiusdem, ut nulli sacerdoti liceat
ignorare sanctorum canonum instituta.
54.
De clericis alterius episcopi. In decretis Leonis
papae sancitum est, et in Sardicensi concilio, ut episcopus
alterius clericum ad se 25* non sollicitet
nec ordinet.
55.
De servis alterius. Item eiusdem, ut nullus
episcopus servum alterius ad clericatus officium sine
domini sui voluntate promovere praesumat. Et hoc
Gangrense concilium prohibet.
56.
De sacerdotibus contra decretalia agentibus.
Item eiusdem, ut si quis sacerdotum contra constituta

decretalia praesumptiose agat, et corrigi nolens,
ab officio suo submoveatur.
57.
De viduis, a quibus non velentur. In decretis
Gelasii papae, ut nullus episcopus viduas velare
praesumat.
58.
De fide catholica et primo praecepto legis.
Primo omnium admonemus, ut fides catholica ab
episcopis et presbyteris diligenter legatur omni populo
praediceturque hoc primum praeceptum domini
Dei omnipotentis in lege: Audi, Israel, quia
dominus, Deus tuus, deus unus est: et ut ille diligatur
ex toto corde, et ex tota mente, et ex tota anima,
et ex tota virtute.
59.
De pace et concordia servanda. Ut pax sit
et concordia et unanimitas cum omni populo christiano

inter episcopos, abbates, comites, iudices et
omnes ubique seu maiores seu minores personas:
quia nihil Deo sine pace placet, nec munus sanctae
oblationis ad altare, sicut in euangelio ipso Domino
praecipiente legimus. Et ut est illud secundum mandatum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.