PL 97, col. 515

Capitularia (Carolus Magnus), J. P. Migne

in lege: Diliges proximum tuum sicut te ipsum.
Item in euangelio: Beati pacifici, quoniam filii Dei
vocabuntur. Et iterum: In hoc cognoscent omnes,
quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
In hoc enim praecepto discernuntur filii
Dei et filii diaboli, quia filii diaboli semper dissensiones
et discordias movere satagunt, filii autem Dei
semper paci et dilectioni student.
60.
De iudicibus. Ut quibus data est potestas iudicandi,
iuste iudicent, sicut scriptum est: Iuste
iudicate, filii hominum. Non in muneribus, quia munera
excoecant corda prudentium et subvertunt
verba iustorum. Non in adolatione, nec in consideratione
personae, sicut in deuteronomio dictum
est: Quod iustum est iudicate; sive civis sit ille, sive

peregrinus, nulla sit distantia personarum; quia Dei
iudicium est. Primo namque in iudicio diligenter
discernatur lex a sapientibus populi composita, ne
per ignorantiam a via veritatis erret. Et dum ille
rectum intellegit iudicium, caveat, ne declinet aut
per adulationem aliquorum, aut per amorem cuiuslilibet
amici, aut per timorem alicuius potentis, aut
propter praemium, a recto iudicio. Rectum autem
et honestum videtur, ut iudices ieiuni causas audiant
et discernant.
61.
De periuriis. Habemus in lege, Domino praecipiente: Non periurabis in nomine meo, nec pollues
nomen Dei tui, et ne
assumes nomen domini Dei
tui in vanum. Ideo omnino ammonendi sunt omnes
diligenter, ut caveant periurium, non solum in sancto

euangelio vel in altari, seu in sanctorum reliquiis,
sed et in communi loquela. Quia sunt aliqui
qui per caritatem et veritatem iurant, et cavent
se a iuramento nominis Dei, et nesciunt,
quod idem est Deus quod est caritas et veritas, dicente
Iohanne apostolo, quia Deus caritas est. Item
ipse Dominus in euangelio: Ego sum via et veritas.
Ideo qui in veritate et caritate iurat, in Deo iurat.
Item cavendum est, ne pharisaica superstitione aliquis
plus aurum honoret, quam altare, ne dicat ei
Dominus: Stulte et coece, quid est maius, aurum
an altare, quod sanctificat aurum? Sed et nobis honestum
videtur, ut qui in sanctis habet iurare,
hoc ieiunus faciat cum omni honestate et timore
Dei. Et sciat se rationem redditurum Deo unusquisque

vestrum, ubicumque sit, sive intra ecclesiam,
sive extra ecclesiam. Et ut parvuli, qui sine

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.