PL 97, col. 517

Capitularia (Carolus Magnus), J. P. Migne

diaconibus, ut arma non portent, sed magis confidant
in defensione Dei quam in armis.
67.
De honore ecclesiae. Placuit nobis ammonere,
ut unusquisque episcopus videat per suam parrochiam,
ut ecclesia Dei suum habeat honorem, simul
et altaria secundum suam dignitatem venerentur,
et non sit domus Dei et altaria sacrata pervia canibus.
Et ut vasa sacrata Deo magna veneratione
habeantur. Et ut sacrificia sanctificata cum magna
diligentia ab eis colligantur qui digni sunt, et
cum honore serviant. Et ut secularia negotia
vel vaniloquia in ecclesiis non agantur: quia domus
Dei domus orationis debet esse, non spelunca latronum.
Et intentos habeant animos ad Deum,
quando veniunt ad missarum sollemnia, et ut non

exeant ante completionem benedictionis sacerdotalis.
68.
De ministris altaris, et de scola. Sed et hoc flagitamus
vestram almitatem, ut ministri altaris Dei
suum ministerium bonis moribus ornent, seu alii
canonici observent eorum ordines, vel monachi
propositum consecrationis. Obsecramus, ut bonam et
probabilem habeant conversationem, sicut ipse Dominus
in euangelio praecepit: Sic luceat lux vestra
coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et
glorificent patrem vestrum, qui in coelis est: ut eorum
bona conversatione multi protrahantur ad servitium
Dei. Et non solum servilis conditionis infantes,
sed etiam ingenuorum filios aggregent sibique socient.
Et ut scolae legentium puerorum fiant; psalmos,

notas, cantus, compotum, grammaticam per
singula monasteria vel episcopias, et libros catholicos
bene emendate; quia saepe dum bene
aliquid Deum rogare cupiunt, sed per inemendatos
libros male rogant. Et pueros vestros non sinite
eos vel legendo vel scribendo corrumpere. Et si
opus est euangelium et psalterium et missale scribere,
perfectae aetatis homines scribant cum omni
diligentia.
69.
De voto monachorum et de clericatu. Simul et
hoc rogare curavimus, ut omnes ubicumque qui se
voto monachicae vitae constrinxerunt, monachice
et regulariter omnimodis secundum votum
suum vivant, secundum quod scriptum est: Vota
vestra reddite domino Deo vestro. Et iterum: Melius

est non vovere, quam vovere et non reddere. Et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.