PL 98, col. 1010

De imaginibus (Carolus Magnus), J. P. Migne

Quasi ovis ad victimam ductus est
[(Isa. LIII)]
; vel
certe secundum spiritalem sensum, quo modo nequaquam
in carne sancti sint cum vivant in carne,
et habeant conversationem in coelestibus cum gradiantur
in terra, caro esse desistentes, toti vertantur
in spiritum ita eos in coelestibus sedere cum
Christo. Regnum quippe Dei intra nos est, et ubi
fuerit thesaurus noster, ibi erit et cor nostrum;
firmique et stabiles sedemus cum Christo, sapientia,
verbo, justitia, veritate. Praedicabant autem apostoli
Domino cooperante [(Marc. XVI)]
, id est, ad bona
opera exercenda eis adminiculum praebente: et idcirco
tantam vim illorum operatio habuit, ut ad
eorum praedicationem tot millia hominum crederent,
et naturae viribus fractis et mortui vitam, et

caeci oculos, et surdi aures acciperent. Cooperatur
enim Dominus omnibus sanctis, secundum Apostolum,
qui dicit, Factus sum minister secundum donum
gratiae, quae data est mihi juxta operationem
virtutis ejus [(Coloss. I)]
. Peccatoribus autem in quantum
peccant neque cooperari neque conregnare ullo
modo credendus est. Si ergo et illud quod Apostolus
dicit, Si sustinuerimus et conregnabimus [(II Tim. II)]
,
putat sibi aliquod adminiculum in hac parte praestare,
sentiat hoc ab eo quod ille dicit, tripertita ratione
distare, id est, persona, tempore, merito:
persona, quia non ille sanctis, sed illi sancti conregnaturi
dicuntur; tempore, quia non conregnasse
nec conregnare, sed conregnaturi dicuntur; merito,
quia non quilibet, sed solummodo sancti ei conregnabunt.

Ait enim: Si sustinuerimus, et conregnabimus [(Ibid.)]
,
id est, si in hoc saeculo sustinuerimus, in
futuro conregnabimus: vel certe post judicium, cum
jam eum non per speculum et in enigmate, sed facie
ad faciem contuebimur. Nam si adhuc in hoc
mundo sumus, adhuc sustinemus; si adhuc sustinemus,
necdum conregnamus. Si igitur adhuc in hoc
mundo sumus, necdum conregnamus. Deinde si
conregnamus ei, jam venit quod perfectum est; si
jam venit quod perfectum est, jam evacuatum est
quod ex parte est. Non autem evacuatum est quod
ex parte est, non igitur conregnamus ei. Si ergo
sancti quandiu in hoc mundo sunt non conregnant
ei, multo minus ille conregnat eis, cujus est regnum
et imperium, et cujus regni non erit finis: et si

sanctis non conregnat, nullo modo peccatoribus
conregnare dicendus est. Quando autem sancti ei
conregnabunt, apostolo Joanne docente, didicimus:
ait enim: Charissimi, nondum apparuit quod erimus;
scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus,
quoniam videbimus eum sicuti est [(I Joan. III)]
; ut
dum apparuerit quod erimus, id est immortales et
gloriosi, in quo similes ei erimus. Similes dixit, non
aequales. Similes videlicet non in corporis similitudine,
sed in interiore homine, dicente beato Augustino
in epistola ad Italicam virginem: « Quis autem
dementissimus dixerit corpore nos vel esse vel
futuros esse similes Deo? in interiore igitur homine
ista similitudo est. » Videbimus ergo eum sicuti

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.