PL 98, col. 1011
De imaginibus (Carolus Magnus), J. P. Migne
est, cum secundum suam pollicitationem diligentibus
se manifestaverit seipsum sine fine existente: in
quo Deum videbimus infinite, celebrantes perpetui
sabbati solemnitatem, dicente nobis Domino: Vacate
et videte quoniam ego sum Dominus [(Psal. XLVI)]
,
quae omnia non antea complebuntur in sanctis, nisi,
juxta Apostolum, cum mortale hoc induerit immortalitatem,
et corruptibile hoc vestierit incorruptionem.
Nam si conregnamus ei, jam apparuit quod
erimus; si jam apparuit quod erimus, jam similes
ei sumus; si jam similes ei sumus, jam videmus
eum sicuti est: non autem videmus eum sicuti est,
nondum igitur conregnamus ei. Regnat ergo ille in
nobis, non conregnat nobis: regnat videlicet, secundum
beati Augustini sententiam, in credentibus,
quia usque ad crucem et mortem infirmatus est:
hoc autem modo Filius proprie regnat in fide credentium;
non enim Pater dici aut credi potest vel incarnatus,
vel judicatus, vel crucifixus; per speciem autem,
qua aequalis est Patri, regnat in contemplantibus
veritatem, non conregnat nobis, quia scilicet
non participat nobis in regno. Ipsius enim proprie
regnum est, sicut superius disputavimus. Nondum
enim conregnamus ei quandiu hujus mortalitatis tunica
induti sumus, quod tunc nos facturos esse per
ejus misericordiam speramus, cum secundum contemplationem
supernae veritatis ad obtinendam beatitudinem
nullo motu animi, nulla parte corporis resistente,
nemine amante propriam potestatem, erit Deus
omnia in omnibus.
CAPUT II. De eo quod Constantinus et Haerena in epistola ad venerabilem papam apostolicae sedis Adrianum directa scripserunt, Elegit nos Deus qui in veritate quaerimus gloriam ejus.
Secundum Veritatis sententiam, qui a semetipso
loquitur, gloriam propriam quaerit. Quam prorsus
hi qui in adorandis imaginibus exarserunt, adeo videntur
quaerere et amplecti, ut prodecessores suos
vel parentes cum actibus eorum non vereantur aspernari.
Despectis enim illis atque spretis, jactant se
in veritate gloriam Dei quaerere, quos utique recte
spernunt si ab ea Veritate quae dixit: Ego
sum via, veritas, et vita [(Joan. XIV)]
, ullatenus
deviaverunt: qui ideo via dicitur quia per incarnationem
bonis praebet vivendi exemplum. Dicitur etenim veritas
Christus propter judicium quod in veritate
exercet, sive quod in eo falsitas ulla penitus
inveniri non possit. Vita propter deitatem, per
quam est vitae origo atque ei omnia vivunt: est enim
recte ambulantium via ad vitam ducens aeternam; a
qua via nos deviare propheta dissuadet cum dicit: Apprehendite disciplinam ne quando irascatur Dominus
et pereatis a via justa
[(Psal. II)]
. Cui viae, de
qua idem sanctus dicit, Quoniam novit Dominus