PL 98, col. 1012

De imaginibus (Carolus Magnus), J. P. Migne

viam justorum [(Psal. I)]
, auctor mortis contrarius
est, de quo subjungitur, Et iter impiorum peribit [(Ibid.)]
.
Nam si a veritate recesserunt, mendacio
adhaeserunt, mendaces effecti sunt. Si igitur a veritate
recesserunt, mendaces effecti sunt. Ergo secundum
denominativorum regulam, ut a veritate
verax, a justitia justus, a pietate pius, a bonitate
bonus, ita e contrario a mendacio mendax
dicitur. Nam cum mendaces veritatem docere
aut vix aut nunquam possint, mirandum est unde
hi tam veraces tamque veritatis sectatores effecti
sint: qui videlicet secundum suam opinionem a
mendacibus docti et geniti sunt. Non ergo gratiam
Dei in ea veritate quaerunt, de qua pia Veritas et
vera Pietas dixit: Si permanseritis in verbo meo,

cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos [(Joan.
VIII)]
. Sed in imaginibus artificum industria formatis,
quae spectatores suos plerumque ob rerum gestarum
memoriam inducunt in admirationem, adoratores
vero semper in errorem. Non enim mediocris est
error cum aliud adoratur religionis cultu, quam is
qui dixit, Dominum Deum tuum adorabis et illi soli
servies [(Deuter. VI)]
. Veritas semper intemerata et
inviolata perseverans unius modi est. Istae vero pro
voluntate artificis plura se demonstrant agere cum
nihil agant. Nam cum videntur homines esse cum
non sint, pugnare cum non pugnent, loqui cum non
loquantur, audire cum non audiant, cernere cum
non cernant, innuere cum non innuant, palpare cum
non palpent, etc., hujuscemodi constat figmenta

artificum esse, non eam veritatem de qua dictum
est, Et veritas liberabit vos [(Joan. VIII)]
. Imagines
namque eas sine sensu et ratione esse verum est,
homines autem eas esse falsum est; quas et si quis
secundum aequivocorum rationem homines dici posse
affirmet, ut, Augustinus fuit summus philosophus,
et, Augustinus legendus est, et, Augustinus pictus
in ecclesia stat, et, Augustinus illo loco sepultus est,
animadvertat haec omnia quanquam ab uno fonte,
id est Augustino, processerint, hunc solum fuisse
verum Augustinum, de quo dictum est summus philosophus,
caetera vero aliud esse codicem, aliud imaginem,
aliud corpus sepultum. Inter hominem autem
pictum et verum, hoc principaliter interest quod
unus illorum est verus, alter falsus, nec uspiam

nisi in nominis societate junguntur. Nam cum hic
verus sit, qui hac definitione definiri potest ut dicatur,
animalis, rationalis, mortalis, risus sensusque
capax, necessario ille falsus habendus est qui horum
nihil habet: et si ille qui iis omnibus caret
falsus non est, nec ille verus est qui iis omnibus
regulis subjacet. Ecce cernuntur plures stare imagines,
quarum quaedam sunt colorum fucis compaginatae,
quaedam auro argentove conflatae, quaedam
in ligno caelatoris scalpello figuratae, quaedam
in marmore incisae, quaedam in gypso vel testa formatae,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.