PL 98, col. 1013

De imaginibus (Carolus Magnus), J. P. Migne

in quibus quidem quantum in illis est, et imaginis
similitudo, et superscriptio nominis una est:
verbi gratia et imago Pauli est, et superscriptio, sanctus Paulus.
Sciscitandum ab eis est qui tanto
errore laborant, ut eas pro arbitrio suo et veritatem
et sanctas et veras, et non potius secundum venerabilium
Patrum traditionem sanctorum imagines
dicunt, quae cunctis comparata sanctior vel verior,
quae omnium sanctissima aut verissima esse credenda
est, quas dum eos aequales dicere pro materiarum
et magnitudinum vel operum discretione
ratio non permiserit, et quasdam quibusdam sanctiores,
et quarumdam sanctissimas fateri compescuerit,
profiteri compelluntur secundum veritatis indagatricem
rationem, nec veritatis capaces nec sanctas

dici debere: quoniam quidem et pretio sunt inaequales,
quo sibimet per comparationis gradus praeferuntur,
et sanctitatis et veritatis merito aequales,
qua omnes omnino carent. Sicut enim pretiosa
imago pretiosiorem et pretiosissimam admittit, ita
sancta et vera sanctiorem et veraciorem, sanctissimam
et veracissimam posset admittere, si tamen
esset positivus gradus a quo comparativus et superlativus
valerent emergere. Esto, inest depictae imagini
sanctitas: ubi antequam fieret fuit? an in ligno
quod ex silva ad usus sumitur, cujus residuum ignibus
mancipatur? an in coloribus qui plerumque rebus
impuris conficiuntur? an in cera quae et colorum
et sordium capax est? Si in ligno, cur id quod
secure retundente, ascia remordente, runcina radente

abstrahitur, rogo consumptum, in favillas
redactum, aut de coloribus manu artificis in diversa
dilapsum, aut de cera nimio calore ignis liquefactum
guttatim destitutum perit, cum sanctitas perire nesciat?
Aut si in his quae exsecuti sumus sanctitas
non est, et revera non est, quaerendum unde ei postquam
ex pluribus materiis compaginata est, accedat;
quae dum neque per manus impositionem, neque per
aliquam canonicam consecrationem ei accedere inveniatur,
nec inesse credenda est. Quae si inesset, quaeri
poterat utrum ea vetustate fatiscente cum ea fatisceret,
an ad aliam quae ex rudimentis conficeretur transiret?
Nam si ei inesset, aliunde veniret; si aliunde
veniret, ad aliam transiret. Non autem ad aliam
transit, non igitur ei inesse credenda est. Quae dum

ita se habeant, quisquis eas veritatem dicit, et in eis
se gloriam Dei quaerere asserit, longe a veritate
discessit. Non autem in imaginibus manufactis gloriam
Dei David senserat cum dicebat, Super coelos
gloria ejus [(Psal. CXIII)]
, neque coelestis ille exercitus
cum psallebat: Gloria in excelsis Deo [(Luc. II)]
, sed
neque in vastissima eremo populo Dei in quadam
imagine gloria Domini apparebat cum dicitur: Apparuit
gloria Domini [(Exod. XV; Levit. IX; Num. XIV,
XVI, XX)]
; et illud: Operuit tabernaculum gloria Domini [(Exod. XL)]
.
Multa enim contra hujus capituli
non mediocre deliramentum secundum sanctarum
Scripturarum auctoritatem et secundum veritatis
indagationem dici poterant: sed haec breviter pro

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.