PL 98, col. 1014

De imaginibus (Carolus Magnus), J. P. Migne

tempore dicta sufficiant, nec ad alia properantibus
haec obstaculo sint.
CAPUT III. De eo quod Constantinus et Haerena gesta vel scripta sua divalia nuncupant.
Priscae gentilitatis obsoletus error Christi adventu
repulsus quoddam cernitur in his reliquisse vestigium,
qui se fidei et religionis Christianae jactant
retinere fastigium, qui et intra Ecclesiam novas et
ineptas constitutiones audacter statuere affectant, et
se divos suaque gesta divalia gentiliter nuncupare
non formidant. Unde fit ut quod protoplasti perpetravere
florigera in sede virosa serpentis promissione
illecti, hoc isti perpetrent in Ecclesia antiqui
hostis fraude decepti: cum videlicet et isti per inanis

gloriae celsitudinem se divos nominare non renuant,
et per avaritiae rapacitatem, per quam vanae laudis
culmen adire tentant, Ecclesiae novum aliquod inferre
contendant. Quicunque ergo alta plusquam
ordo exposcit appetit, et extraordinarie plus esse
cupit quam est, ab eo qui humilia respicit et alta
a longe cognoscit dejectus, minus incipit esse quam
est. Quod illorum exemplo approbari potest, quorum
dum alter sedem suam ab aquilone ponere disponens,
angelico honore et consortio privatus tenebris
caliginis hujus est deputatus; alter inobediens divinis
praeceptis et esse cupiens sicut Deus, deliciosissima
sede ejectus immortalitate amissa ad hujus mortalitatis
labores et aerumnas est destinatus. Quorum si
vitandi sunt casus, fugiendi sunt actus; si fugiendi

sunt actus, humilitatis amplectendus est usus. Si
igitur vitandi sunt casus, humilitatis amplectendus
est usus, per quem cum caeteris bonorum operum
instrumentis et di possumus fieri, sicut ille cui dictum
est, Ecce constitui te deum Pharaonis [(Exod. VII)]
, et
filii Dei, juxta illud quod scriptum est, Quotquot autem
receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri
his qui credunt in nomine ejus [(Joan. I)]
. Nam cum
essentialiter Deus dicatur creator omnium, juxta
illud, Quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus
super omnem terram [(Psal. XCV)]
, est alius modus
quo abusive di et superae potestates et homines di
vocantur, dicente Apostolo, Et si sint qui dicantur di
sive in coelo, sive in terra, nobis tamen unus est Deus
Pater [(I Cor. VIII)]
; et Psalmista, Ego dixi: Di estis
[(Psal. LXXXII)] ;
tertio namque modo secundum sacrilegam
superstitionem aeriae potestates di nuncupantur,
juxta illud, Quoniam omnes di gentium daemonia [(Psal. XCVI)]
.
Nam primo modo nullus essentialiter
Deus dici potest, nisi ille qui est ineffabilis, incommutabilis,
sempiternus, omnipotens, qui est summum
bonum, singularis apex, trinus in personis, unus in
natura, qui est super omnia Deus benedictus in saecula.
Secundo modo et angeli et homines di dici
possunt: ad quod dignitatis nomen non nisi Deo
obediendo, et humilitatem amplectendo, et arrogantiam
spernendo, et ei per bonum opus inhaerendo
pervenitur. Tertius modus plures habet species
nam et daemonia di a gentibus, et sidera sive plura

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.