PL 98, col. 1018

De imaginibus (Carolus Magnus), J. P. Migne

et dominationem, et omne nomen quod nominatur
non solum in hoc saeculo sed etiam in futuro, quempiam
rogare dicis! Non igitur ei necesse est rogare
qui coelestium, terrestrium et infernorum creditur potestatem
habere.
CAPUT V. Quod non parvi sit piaculi Scripturas sanctas aliter intelligere quam intelligendae sunt, et ad hos sensus usurpatas accommodare quos illae non continent: sicut in erronea synodo quae in Bithynia, regnante Constantino, mediante Haerena matre ejus, residente Tharasio Constantinopolitano episcopo, gesta est.
Sacrae legis docente didicimus oraculo quod percussa
petra latices sitienti profluxerint populo, et
eamdem petram Christum sentire debere documento
instituimur apostolico. Qui dum sit petra, cujus fluentis

arentia corda irrigantur; et flumen, cujus impetus
laetificat civitatem Dei; et fons vitae, a quo credentibus
perpetua vita manat; et panis coelestis, qui
aeternae famis inediam a fidelium cordibus eradicat:
quisquis ejus spiritales potus et spiritales escas aliter
quam ille dat percipit, divinas videlicet Scripturas
alio sensu, et non eo quo a sancto Spiritu traditae
sunt interpretari nititur, ab ejus pascuis alienus esse
convincitur. Eloquia namque Domini, ait Propheta, eloquia casta, argentum igne examinatum
[(Psal. XII)]
;
quorum castitatem ille procul dubio adulterina labe
vitiare appetit qui ea ad extranei sensus commistionem
sociare contendit. Qui enim propter arrogantiae
et vanae laudis appetitum ad sui erroris munimen
astruendum, divinarum Scripturarum attrahit testimonium,

quid aliud facit nisi castitatem divini eloquii
probrose captivat in adulterium? Et argentum igne
divini Spiritus examinatum ad aliorum metallorum,
id est extraneorum sensuum, protrahit inquinamentum.
De talibus Dominus ita queritur per prophetam, Dedi eis argentum et aurum, et illi fecerunt Baal [(Ose. II)]
,
id est, spiritalis intelligentiae dignitatem et
eloquii venustatem ad pravorum sensuum et inanis
gloriae verterunt immanitatem. Nam cum legislator
dicat: In dextera Domini ignea lex [(Deut. XXXIII)]
,
mirandum est quantae sint hebetudinis qui nec ejus
mulcentur candore, nec ejus terrentur ardore. Sicut
enim eos qui ad eam intelligendam puro sensu et devota
mente accedunt, perlustrat sui splendore candoris,

ita e contrario qui ad eam sibi temere usurpandam
appropinquant, perurit sui magnitudine ardoris.
Sicque qui ei inhaerent humili mente et sacratis
sensibus, gressus habent munitos in praesentis
vitae stadio illius lampadis illuminatione; illi vero
qui eam petunt cum extraneis et temerariis sensibus,
aeterni ignis cremantur adustione, quod figuratum
est in quatuor filiis Aaron. Nam cum Eleazar et
Itamar juxta institutionem Moysi ignem sanctuarii
Domino offerentes sacerdotalis infulae dignitatem indepti
sunt: Nadab vero et Abiu ignem alienum Domino
offerre nitentes, formidolosissime atrocissimo
mortis genere multati sunt; quorum quisquis vult
vitare periculum, debet fugere exemplum. Quem
ergo, quem in hoc facto qui bene dicta male interpretari

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.