PL 98, col. 1019

De imaginibus (Carolus Magnus), J. P. Migne

arripiunt, imitantur, nisi eum qui quod de
simplici viro justo dictum est, in mediatore Dei et
hominum interpretari conatur, cum dicit: Scriptum
est enim: Quoniam angelis suis mandavit de te ut in
manibus tollant te, ne forte offendas ad lapidem pedem
tuum [(Matth. IV)]
. Ut enim validius esset sui tentamenti
argumentum, divinorum apicum traxit exemplum,
quo libentius abhauriretur suae tentationis
poculum, si sanctarum Scripturarum haberet condimentum.
Nam si in interpretandis Scripturis imitandus
est, et in fallacibus tentamentis sequendus:
et si in fallacibus tentamentis sequendus est, et in
caeteris moribus amplectendus: non autem in caeteris
moribus amplectendus est, non igitur in interpretandis
Scripturis imitandus. Ait enim beatus Hieronymus,

« Male diabolus Scripturas interpretatur. »
Siquidem et haeretici et schismatici, qui ejus utique
sequaces sunt, male divinas Scripturas intelligunt,
pejus interpretantur, pessime vero observant. Catholici
autem Veritatis eruditi exemplis et antiqui hostis
resistunt tentamentis, et haereseorum obsistunt machinamentis,
et divini verbi manna puro et sano
sensu suscipientes, ejus dulcibus aluntur alimentis:
quibus non importune collectum manna vermes
ebullit, id est non ejus conscientiae arcana et sensuum
intima superbiae stimulis confodit. Discussis
itaque quae vel arroganter vel indocte a Constantino
et Haerena ad venerabilem papam urbis Romae Adrianum
scripta sunt, sive quam brevissime digestis qualiter
Scripturae sanctae non aliter intelligendae, vel

interpretandae, vel pro suo cuique arbitrio proprio
sensui accommodandae sint, sed secundum sanam
sobriamque doctrinam intelligi debeant, nunc testimoniorum
ordinem qui a sanctis Scripturis sive a
sanctorum Patrum tractatibus digestus est, et inordinate
sive non proprie ab his qui in praefata synodo
sedisse noscuntur, usurpatus, ordine competenti domino
favente exsequamur ponentes duntaxat summatim
quid sanctorum Patrum de his definierit sententia,
vel quomodo a venerabilibus viris prolata sint,
quae ad suum errorem astruendum illorum agglomeravit
amentia: quibus pro tempore in praesentibus
duobus primis voluminibus enumeratis, quid proprio
sensu minus docte et contra sanctorum Patrum institutionem

ob adorandarum imaginum superfluam
protulerint constitutionem, sequentium duorum librorum
series Domino annuente discutiet, praemittentes
in sequenti capitulo qualiter sancta Romana Ecclesia
inter caeteras Ecclesias maxime venerationi
habita, pro causis fidei sit consulenda.
CAPUT VI. Quod sancta Romana, catholica et apostolica Ecclesia caeteris Ecclesiis praelata, pro causis fidei cum quaestio surgit omnino sit consulenda.
Antequam discutiendorum testimoniorum quae absurde
Orientales in sua synodo taxaverunt, silvam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.