PL 98, col. 1020

De imaginibus (Carolus Magnus), J. P. Migne

ingrediamur, dignum duximus ut qualiter sancta
Romana Ecclesia caeteris Ecclesiis a Domino praelata
et a fidelibus consulenda sit, prosequamur: praesertim
cum non ab aliis Scripturis nisi ab his quas illa
inter canonicas recipit, testimonia sint sumenda, nec
aliorum doctorum nisi eorum qui a Gelasio vel caeteris
illius sanctae sedis pontificibus suscepti sunt,
dogmata sint amplectenda: nec aliter atque aliter pro
cujuslibet arbitrio, sed sane sobrieque quae ab illis
dicta sunt, sint intelligenda. Ait enim beatus Augustinus
cum institueret, quae scripturae essent recipiendae
vel qualiter intelligendae: « Erit igitur divinarum
Scripturarum solertissimus indagator qui
primo totas legerit notasque habuerit Scripturas, et
si nondum intellectu, jam tamen lectione, duntaxat

eas quae appellantur canonicae. Nam caeteras securius
leget, fide veritatis instructus, ne praeoccupent imbecillum
animum, et periculosis mendaciis atque phantasmatis
eludentes praejudicent aliquid contra sanam
intelligentiam. In canonicis autem Scripturis Ecclesiarum
catholicarum quamplurimum auctoritatem
sequatur: inter quas sane illae sint quae apostolicas
sedes habere et epistolas accipere meruerunt. » Nam
cum hic cunctis per orbem constitutis sedibus apostolicas
generaliter praeferat sedes, multo magis illa
omnibus praeferenda est quae etiam caeteris apostolicis
sedibus praelata est. Sicut igitur caeteris discipulis
apostoli, et apostolis omnibus Petrus eminet, ita
nimirum caeteris sedibus apostolicae, et apostolicis
Romana eminere dignoscitur. Haec enim nullis synodicis

constitutis caeteris Ecclesiis praelata est, sed
ipsius Domini auctoritate primatum tenet, dicentis, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam
meam, et portae inferni non praevalebunt adversus
eam: et tibi dabo claves regni coelorum, et quodcunque
ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis:
et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in
coelis
[(Matth. XVI)]
. Cui non incongrue beati Pauli
doctoris gentium est attributa societas, ut illius sanctae
Ecclesiae omnino firmaretur auctoritas: quatenus
altero ad piscandas animas electo ex piscatore,
altero ad muniendam Ecclesiam ex persecutore:
ut in altero Dei Filii vera confessio, in altero appareret
divini verbi sacra praedicatio; cum alteri concesserit

idem Dei Filius claves regni coelorum, alteri
clavem aperiendorum legalium verborum: utrique
tamen virtutem signorum, quo alter ad eum cruce,
alter gladio pergens, fidelibus arrhabonem corporalis
sarcinae relinquentes, et exempli fulgore, et verbi
decore, et sancto cruore supradictam Ecclesiam Romanam
ei dicarent, quam supra solidissimam petram
fundatam nec descendens pluvia, nec venientia flumina,
nec flantes venti ruere compellerent. Haec
ergo sanctae fidei spiritalibus munita armis, et a
fonte lucis et origine bonitatis, salutaribus satiata
fluentis, et horrendis atrocibusque haeresum obsistit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.