PL 98, col. 1023

De imaginibus (Carolus Magnus), J. P. Migne

quolibet intelligi potest. Nec enim anima perfecta
esse potest sine his tribus, nec horum trium
unum aliquod, quantum ad suam pertinet beatitudinem,
sine aliis duobus integrum constat: et sicut
Deus Pater, Deus Filius, Deus et Spiritus sanctus
est, non tamen tres di sunt, sed unus Deus tres habens
personas, ita et anima intellectus, anima voluntas,
anima memoria, non tamen animae tres in uno
corpore, sed una anima tres habens dignitates. Atque
in his tribus ejus imaginem mirabiliter gerit in sua
natura noster interior homo. Similitudo vero in moribus
cernenda est: ut sicut Deus creator, qui hominem
ad similitudinem suam creavit, est charitas,
est bonitas, et justus, patiens atque mitis, mundus
et misericors, et caetera virtutum sanctorum insignia

quae de eo leguntur, ita homo creatus est ut charitatem
haberet, ut bonus esset, et justus, et patiens atque
mitis, mundus et misericors foret: quas virtutes
quanto plus quisque in seipso habet, tanto propius
est Deo, et majorem sui Conditoris gerit similitudinem. »
Beatus quoque Augustinus ita hominem ad
imaginem et similitudinem Dei factum esse disseruit;
« Cum exteriorem et interiorem hominem divina
Scriptura commemoret, et tantum eos discernat, et
ab Apostolo dictum est: Et si exterior homo noster
corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem:
quaeri potest utrum unus horum factus ad imaginem
et similitudinem Dei? Nam illud quaerere stultum
est, si unus quis eorum dubitat, eum potius qui renovatur

quam eum qui corrumpitur dicere: utrum
autem ambo, magna quaestio est. Nam si exterior
homo est Adam, et interior Christus, bene ambo intelliguntur;
sed cum Adam sicut a Deo factus est
bonus non manserit, et diligendo carnalia carnalis
effectus sit, non absurde videri potest hoc ipsum ei
fuisse cadere, imaginem Dei et similitudinem amittere:
ac per hoc ipse renovatur, et ipse etiam interior.
Quomodo ergo est ipse et exterior ac secundum
corpus, ut interior sit secundum animam; et interior
sit resurrectio et renovatio, quae nunc fit secundum
mortem prioris vitae, id est peccati, et secundum regenerationem
novae vitae, id est justitiae, quos idem
duos homines sic appellat, ut unum veterem quem
debemus exuere, alterum novum et eum induendum

commemoret: quorum rursus illum appellat imaginem
terreni hominis, quia secundum peccatum primi
hominis geritur, qui est Adam; alterum imaginem
coelestis hominis, quia secundum justitiam secundi
hominis geritur, qui est Christus: exterior autem
homo qui nunc corrumpitur futura resurrectione
renovatur, cum istam mortem persolverit quam
naturae debet, lege illa quae in paradiso per praeceptum
data est. Quomodo autem non sit incongruum
quod dicitur etiam corpus factum ad similitudinem
Dei, facile intelligit qui diligenter attendit,
quod dictum est, Et fecit Deus omnia valde bona [(Gen. I)]
.
Nemo enim dubitat quod sit ipse primitus
bonus; multis enim modis dici res possunt similes
Deo, aliae secundum virtutem et sapientiam factae,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.