PL 98, col. 1022

De imaginibus (Carolus Magnus), J. P. Migne

sequi curant, sicut illo pervenire quo ille clavicularius
exstat, desiderant. Ad quam beatitudinem nos
pervenire, et in sanctae Ecclesiae consortio et unione
ille nos faciat perseverare, qui Ecclesiam suam in
Petro dignatus est fundare: et ipso interveniente
cujus cathedrae sumus sequaces, regni coelorum,
cujus ille claviger factus est, mereamur effici compotes.
CAPUT VII. Quod non ad adorandas imagines pertineat quod scriptum est, Creavit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam [(Gen. I)] .
In hoc testimonio inconsequenter, et ultra quam
inconsequenter, ab illis in sua synodo ob adorandarum
imaginum astruendum errorem posito, non nostro

ingenio plurimum est sudandum, cum tot indiciis
ab eorum sit assertione alienum; quoniam ubi nulla
est verisimilitudo, non magna in discernendo oritur
disputatio. Quia ergo a nullo in quo sanae mentis viget
acumen, illi rei creditur pertinere cui illi hoc nituntur
accommodare, sed spiritale dictum spiritali
disserendum est indagatione, restat ut quid de eo
sanctorum Patrum protulerit stylus, sententiali brevitate
notemus: quatenus quod ab illis est negligenter
usurpatum, et a viris venerabilibus et Spiritu
sancto repletis spiritualiter prolatum, lectoris industria
sit diligenter acceptum. Ait enim beatus Ambrosius:
« In principio ipsius mundi Patrem et Filium
esse audio, et unum opus cerno: audio loquentem,
agnosco facientem, sed et Patris et Filii unam imaginem,

unam similitudinem lego: similitudo haec
non diversitatis, sed unitatis est. Non enim homo ad
imaginem Dei nisi per imaginem Dei esse potest.
Imago ergo Dei ex interioris hominis nobilitate est
consideranda: primo quidem, ut sicuti Deus unus,
semper, ubique totus est, omnia vivificans, movens
et gubernans, sicut Apostolus confirmat, quod in eo
vivimus, movemur et sumus: sic anima in suo corpore
ubique tota viget vivificans illud, movens et gubernans.
Nec enim in majoribus corporis sui membris
major, et in minoribus minor, sed in minimis
tota, et in maximis tota: et haec est imago unitatis
omnipotentis Dei, quam anima habet in se: quae
quamdam sanctae Trinitatis habet imaginem: primo

in eo, quia sicut Deus est, vivit et sapit, ita et anima
secundum suum modum est, vivit et sapit. Est quoque
et alia Trinitas in ea, qua ad imaginem sui Conditoris
perfectae quidem et summae Trinitatis quae est
in Patre, Filio et Spiritu sancto condita: et licet
unius sit illa naturae, tres tamen in se dignitates habet,
id est intellectum, voluntatem et memoriam,
quod idem licet aliis verbis in Evangelio designatur
dum dicitur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto
corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua [(Deut. VI)]
,
id est, ex toto intellectu, et ex tota voluntate,
et ex tota memoria. Jam sicut ex Patre generatur
Filius, ex Patre Filioque procedit Spiritus sanctus,
ita ex intellectu generatur voluntas, et ex his
item ambobus procedit memoria, sicut facile a sapiente

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.