PL 98, col. 1025

De imaginibus (Carolus Magnus), J. P. Migne

finxit spiritum omnibus ipse scit omnia. Ergo iste
spiritus ad imaginem Dei nullo dubitante factus accipitur,
in quo est intelligentia veritatis: haeret enim
veritati nulla interposita creatura, caetera hominis
ad similitudinem facta videri volunt, quia omnis
quidem imago similis est, non autem omne quod simile
est etiam imago proprie, sed forte abusive dici
potest. Sed cavendum in talibus ne quid nimis asseverandum
putetur illa re sane salubriter custodita,
ne quoniam corpus quodlibet per localia spatia porrectum
est, aliquid tale credatur esse substantia
Dei. Nam res quae in parte minor est quam in toto,
nec dignitati animae convenit, quanto minus majestati
Dei? » Ecce quam subtiliter quamque salubriter
sancti viri hominem ad imaginem et similitunem

Dei factum esse, imaginem videlicet in anima,
in qua est intellectus, voluntas et memoria; similitudinem
in moribus, id est, in charitate, justitia,
bonitate et sanctitate, quae omnia incorporea sunt,
intelligentes disseruere: a quorum sensu et doctrina
quantum distent qui hoc testimonium imaginibus artificum
manu formatis accommodant, non nostro est
disserendum eloquio, sed lectoris reservandum judicio,
ut quantae in hac parte sint vecordiae non noster
eum stylus, sed suus permoneat sensus. Quisquis
igitur ita hominem ad imaginem et similitudinem
Dei factum, sicut ad imaginem hominis imaginem
ab artifice formatam esse credit, aliquid in Deo
corporeum, quod credere nefas est, credere se ostendit.
Nam si id quod homo ad imaginem et similitudinem

Dei factus est, manufactis imaginibus
convenit, secundum corpoream speciem homo ad
imaginem Dei factus est; et si homo secundum corpoream
speciem ad imaginem Dei factus est, corporeus est
Deus: incorporeus autem Deus est: non igitur id
quod homo ad imaginem et similitudinem Dei factus
est, manufactis imaginibus convenit.
CAPUT VIII. Quae sit differentia imaginis et similitudinis sive aequalitatis.
Quoniam, opitulante Deo, secundum sanam sobriamque
doctrinam sanctorum Patrum sententiis
imbuti, qualiter intelligendum sit quod Deus hominem
ad imaginem et similitudinem suam creaverit
[(Gen. I)] ,
exsecuti sumus, nunc operae pretium est
ut quae sit differentia imaginis et similitudinis, seu
etiam aequalitatis, breviter exsequamur: quatenus
et illi qui ob adorandas imagines per patentes inanium
assertionum campos effrenes feruntur, horum
trium, quae illi omnia pene unum putant, differentiam
cognoscentes, in quanto sint errore perpendant, et studiosi
quique hoc legentes ad quasdam intelligentiae utilitates
accedant. Haec ergo tria distinguenda sunt,
quia omne quod imago est, similitudo est, non tamen
omne quod similitudo, imago est, et cum imago nunquam
similitudine careat, similitudo vero multoties
imagine careat, plerumque et similitudo et imago aequalitate
carere noscuntur, quae etiam aequalitas nonnunquam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.