PL 98, col. 1026

De imaginibus (Carolus Magnus), J. P. Migne

et imagini et similitudini copulari potest, quae
tria quanquam unius sint categoriae quae relatio dicitur,
habent tamen inter se quasdam proprietates quibus
aliae carent. Nam imagini proprium est ut semper
ab altero expressa sit, similitudini vero et aequalitati
proprium est ut in sua substantia permanentes,
non ab altero expressae, sed aliis rebus assimilatae
vel coaequatae hoc nomine censeantur, et imago magis
vel minus non sibi admittat, similitudo vero et
aequalitas admittant. Sicut enim dicitur magis similis
vel minus similis, magis aequalis vel minus aequalis,
non sic dici potest magis imago vel minus
imago. Nam et in conversione earum quae Graece
antistrophe dicitur, subtilis quaedam repugnantia
est: quae omnia persequi longum est, verumtamen

ut horum trium nominum differentia lucidius pateat,
beati Augustini verba ad medium deducenda sunt.
Ait enim: « Ubi imago; non continuo similitudo,
non continuo aequalitas: ubi aequalitas, continuo
similitudo, non continuo imago, ubi similitudo, non
continuo imago, non continuo aequalitas, ut in speculo
est imago, quia de illo expressa est; est etiam
necessario similitudo, non tamen aequalitas, quia
multa desunt imagini quae insunt illi rei de qua expressa
est. Ubi aequalitas, continuo et similitudo,
non continuo imago: velut in duobus ovis paribus
quia inest aequalitas, inest similitudo. Quaecunque
enim adsunt uni, adsunt et alteri, imago tamen non
est, quia neutrum de altero expressum est: ubi similitudo,
non continuo imago, non continuo aequalitas.

Omne quippe ovum omni ovo, in quantum ovum est,
simile est: sed ovum perdicis quamvis, in quantum
est ovum, simile sit ovo gallinae, nec imago tamen
ejus est, quia non de illo expressum est: nec aequale,
quia brevius est, est et alterius generis animantium.
Sed ubi dicitur, non continuo, utique intelligitur
quia esse aliquando potest: potest ergo esse
aliqua imago in qua sit etiam aequalitas: ut in parentibus
et filiis inveniretur imago, et aequalitas, et
similitudo, si intervallum temporis defuisset. Nam
et de parente expressa est similitudo filii, ut recte
imago dicatur, et potest esse tanta, ut recte etiam
dicatur aequalitas, nisi quod parens tempore praecedit,
ex quo intelligitur et aequalitatem aliquando
non solum similitudinem habere, sed etiam imaginem,

quod in superiore exemplo manifestum est.
Potest etiam aliquando esse similitudo et aequalitas,
quamvis non sit imago, ut de ovis paribus diximus:
potest similitudo et imago, quamvis non sit aequalitas,
ut in speculo ostendimus: potest et similitudo
esse, ubi et aequalitas et imago sit, sicut de filiis
commemoravimus, excepto tempore quo praecedunt
parentes. » His igitur hujus differentiae regulis breviter
prolatis, ad ea quae incoepta sunt ordine competenti
transeamus, et divinae legis testimonia ab illis
non recte usurpata, a nobis venerabilium Patrum
documentis recte sint promulgata: quatenus et illorum
volatus, his alis fractis quas sibi arroganter
accommodaverunt, fatescat, et studiosorum lectorum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.