PL 98, col. 1027

De imaginibus (Carolus Magnus), J. P. Migne

qui his bene uti desiderant, sensus ad alta
conscendat.
CAPUT IX. Quomodo intelligendum sit quod scriptum est, Abraham adoravit populum terrae, filios Heth [(Gen. XXIII)] , sive quod Moyses Jetro legitur adorasse: quibus exemplis hi qui propter adorandas imagines synodos faciunt, suum errorem fulcire affectant: et quia nec Jacob Pharaonem, nec Daniel Nabuchodonosor regem, ut illi dicunt, uspiam legantur adorasse.
Illi qui in adorandis imaginibus aestuant, hoc peculiariter
atque familiariter exemplo utuntur quod Abraham
filios Heth, et Moyses Jetro sacerdotem Madian
adorasse leguntur. Quorum quidem adoratio
tantum distat a pictae imaginis adoratione, quantum
pictus ipse homo a veri hominis ratione. Quantum

enim verus homo a picto, rationalis ab irrationali,
sensibilis ab insensibili, animatus ab inanimato in
sui definitione secernitur, tantum procul dubio et
hujus adoratio ab illius adoratione discernitur. Aliud
namque est hominem salutationis officio et humanitatis
obsequio adorando salutare, aliud picturam diversorum
colorum fucis compaginatam, sine gressu,
sine voce vel caeteris sensibus nescio quo cultu adorare.
Fraternitatem autem diligendam, et dilectionem
erga proximos exhibendam, et humilitatis gradum
amplectendum, per quae nos mutuo salutantes
adoramus, pene omnium sanctarum Scripturarum
perdocemur exemplis: imagines vero adorare, vel
salutare, vel quasdam insensatas naenias colere inhibemur
potius quam instituimur, pene in cunctis divinae

Scripturae locis. Nam, ut caeteros taceam, sacratissimus
pastor, super quem solidissimam petram
Ecclesia sancta fundata est, non ait imagines, sed fraternitatem diligite
[(I Pet. II)]
; nec subditi estote
picturis, sed omni humanae creaturae [(Rom. XIII; I
Petr. II)]
, et Dominum Christum sanctificare non imaginibus,
sed in cordibus nostris instituit. Dementissimum
sane et ab omni ratione seclusum est, hoc ad
astruendam imaginum adorationem in exemplum
trahere quod Abraham populum terrae, et Moyses
Jetro sacerdotem Madian leguntur adorasse: cum
videlicet plerumque sancti viri per humilitatem qua
Deo placuerunt homines salutationis gratia adoraverint,
plerumque ne ab aliis adorarentur humiliter refugerint,

plerumque rigore suae sanctitatis erecti superbos
quosque adorare contempserint. Imagines vero
nusquam nec tenuiter quidem adorare conati sunt.
Nam in eo quod Abraham sive Moyses homines humiles
suis utilitatibus necessarios, adorasse leguntur,
et Mardocheus Aman hominem arrogantem, et
in populi Dei interitum inhiantem, adorare contempsisse
reperitur, hoc evidenter ostenditur quod sancti
viri erga humiles, sive ut eos ad meliora hortentur,
sive ut ejusdem summae virtutis munera non
amittant, per eamdem humilitatem sunt socii: contra
pravorum vero nequitias, sive ut malorum societates
declinent, sive ut eos resipiscere compellant, fortiter
sint erecti. In eo igitur quod Joannes in Apocalysi
ab angelo cohibetur ne se adoret, dicente eodem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.