PL 98, col. 1251
Epistola (Adrianus I), J. P. Migne
de coelo, et diligis Deum, quia et in terra quod
accepisti de coelo est. In terra Christus dedit, sed de
coelo est qui dedit. Ille enim dedit qui de coelo descendit,
etc. »
Ejusdem sancti Augustini de Pentecoste, inter
caetera: « Desinant namque insipientes blandiri, nobisque
dicere: Quid accepturi sumus, cum vobis
accesserimus, cum jam nos baptismum Christi habere
fateamini? Respondeamus eis: Habetis baptismum
Christi, venite ut habeatis et Spiritum Christi.
Timete quod scriptum est: Quisquis autem Spiritum
Christi non habet, hic non est ejus [(Rom. VIII)]
. Induistis
Christum forma sacramenti, induite imitatione
exempli. »
Et ejusdem sancti Augustini lib. IV [(cap. 10)] de
Trinitate, inter caetera: « Nec possumus dicere quod
Spiritus sanctus et a Filio non procedat: neque
enim frustra idem Spiritus et Patris et Filii Spiritus
dicitur. Neque video quid aliud significare voluerit,
quod sufflans ait: Accipite Spiritum sanctum [(Joan.
XX)]
. Neque enim flatus ille corporeus, cum sensu
corporaliter tangendi procedens ex corpore, substantia
Spiritus sancti fuit: sed demonstratio per congruam
significationem, non tantum a Patre, sed et
a Filio procedere Spiritum sanctum. Quis enim dementissimus
dixerit, alium fuisse Spiritum, quem
sufflans dedit, et alium, quem post ascensionem suam
misit? Unus enim Spiritus est, Spiritus Dei, Spiritus
Patris et Filii, Spiritus sanctus qui operatur omnia in
omnibus, etc. » [(I Cor. XII.)]
Item ejusdem sancti Augustini in lib. XV [(cap. 26)]
de Trinitate, inter caetera: « De utroque autem procedere
sic docetur, quia ipse Filius ait: De Patre
procedit [(Joan. XV)]
. Et cum resurrexisset a mortuis,
et apparuisset discipulis suis, insufflavit et ait: Accipite
Spiritum sanctum [(Joan. XX)]
, ut etiam eum de
se procedere ostenderet. Et ipse est virtus, quae de
illo exibat, sicut legitur in Evangelio, et sanabat omnes. »
[(Luc. VI.)]
Et post pauca: « Hoc significans
Dominus Jesus, bis dedit Spiritum sanctum: semel in
terra, propter dilectionem proximi; et iterum de coelo,
propter dilectionem Dei. »
Item de sententia sancti Cyrilli ( Anathematismo
nono ) inter caetera: « Si quis eum, qui unus est,
Dominum Jesum Christum glorificatum esse a Spiritu
sancto tanquam aliena potentia, qua per eum
operari posset adversus immundos spiritus, et per eum
implesse divina signa, et non magis proprium ejus
esse Spiritum dicat, per quem signa operatus est,
anathema sit, etc. »
Item ejusdem sancti Cyrilli ad Joannem Antiochenum,
inter caetera: Ne transferas terminos aeternos,
quos posuerunt patres tui [(Deut. XVI)]
. Non enim erant
ipsi loquentes, sed Spiritus Dei et Patris, qui procedit
quidem ex ipso, non est autem a Filio alienus
secundum essentiae rationem. Et ad hoc nos sanctorum,
qui mysteria tradiderunt, dicta confirmant. In
Actibus enim apostolorum scriptum est: Venientes
autem circa Mysiam, tentabant ire in Bithyniam, et
non eos permisit Spiritus Jesu [(Act. XVI)]
. Scribit etiam
et venerabilis Paulus: Qui autem in carne sunt, Deo
placere non possunt. Vos autem non estis in carne, sed
in spiritu, si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si
quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus,
etc. » [(Rom. VIII)] .
Item sancti Cyrilli de Spiritus cultura, ex libro
primo, inter caetera: « Sicuti est Dei, et Patris,
simul et Filii substantialiter, ex utroque, videlicet
ex Patre per Filium, procedente Spiritu, et
reliqua. »
Item ejusdem sancti Cyrilli ex libro acclamatorio
ad Theodosium imperatorem, inter caetera,
« Itaque etsi dicetur ubicunque vivificare Pater,
operatur hoc omnino per Filium [in] Spiritu sancto,
etc. »
Item ex epistola encyclica sive synodica sancti
Leonis papae ad Flavianum archiepiscopum Constantinopolitanum