PL 98, col. 1252

Epistola (Adrianus I), J. P. Migne

directa [(Epist. 12)] , inter caetera:
« Ideo et clausis ad discipulos januis introivit [(Joan.
XX)] , et flatu suo dabat Spiritum sanctum, et donato
intelligentiae lumine, sanctarum Scripturarum occulta
pandebat, et reliqua. »
Item ex sermone ejusdem sancti Leonis praecipui
doctoris de Pentecoste, inter caetera: « Omnes ergo,
dilectissimi, qui in Dominum Jesum crediderant, infusum
sibi habebant Spiritum sanctum, et remittendorum
peccatorum etiam tunc apostoli acceperunt
potestatem, cum post resurrectionem suam Dominus insufflavit, et dixit: Accipite Spiritum sanctum;
quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum
retinueritis, retenta sunt,
etc. » [(Joan. XX.)]
Unde et egregius praedicator atque mellifluus doctor
sanctus Gregorius papa in sancti Evangelii homilia
26, inter caetera inquit: « Cum venerit Paracletus,
quem ego mittam vobis a Patre [(Joan. XV)]
. Si
enim mitti solummodo incarnari deberet intelligi,

sanctus procul dubio Spiritus nullo modo diceretur
mitti, qui nequaquam incarnatus est. Sed ejus missio
ipsa processio est, qua de Patre procedit et Filio.
Sicut itaque Spiritus mitti dicitur, quia procedit, ita
et Filius non incongrue mitti dicitur, quia generatur. Hoc cum dixisset, et insufflavit, et dixit eis: Accipite
Spiritum sanctum
[(Joan. XX)]
. Quaerendum nobis est
quid est quod Spiritum sanctum Dominus noster
et semel dedit in terra consistens, et semel coelo praesidens. »
Item ejusdem sancti Gregorii papae ex libro XXVII
super Job, inter caetera: « De quo Joannes dicit: Omnia per ipsum facta sunt
[(Joan. I)]
. Ita etiam os
dicitur, ac si oris nomine patenter diceretur Verbum,
sicut nos quoque pro verbis linguam dicere solemus,
ut cum Graecam vel Latinam linguam dicimus, Latina
vel Graeca verba monstremus. Os ergo Domini non
immerito ipsum accipimus, per quem nobis omnia
loquitur. Hinc est enim quod propheta ait: Os enim
Domini locutum est haec, etc. » [(Isa. LVIII.)] Sed et

sancta catholica et apostolica Ecclesia ab ipso sancto
Gregorio papa ordinem missarum, solemnitatum,
orationum suscipiens, plures nobis edidit orationes,
ubi Spiritum sanctum per Dominum nostrum Jesum
Christum infundi, atque illustrari, et confirmari nos
suppliciter petere docuit. » Item sancti Sophronii,
cujus orthodoxa dogmata in sancta sexta synodo venerantur,
inter plurima: « Omnia enim per unigenitum
Filium Pater in sancto fecit Spiritu, quae ut sapienti
providentia continet, ut Deus suis operibus praesidens,
etc. »
IN EADEM ACTIONE.
CAP. II.-- Reprehensio. Utrum Theodorus archiepiscopus
Hierosolymorum recte sentiat, qui cum
Patrem sine principio penitus et sempiternum se
credere dixit, Filium, nescio sub qua ambage verborum,
non aliud principium quam Patrem agnoscentem,
et ex ipso subsistentiam habentem, professus

sit.
Responsio. Iste Theodorus patriarcha Hierosolymorum,
cum caeteris praecipuis patriarchis, videlicet
Cosma Alexandriae, et Theodoro alio Antiochiae, dudum
praedecessori nostro sanctae recordationis quondam
Paulo papae, miserunt propriam eorum rectae
fidei synodicam: in qua et de sacratissimis imaginibus
subtili narratione, qualiter una cum nostra
sancta catholica et apostolica universali Romana
Ecclesia ipsi caeteri Orientales orthodoxi episcopi et
Christianus populus sentiunt, et in earumdem sanctarum
imaginum veneratione sincero mentis affectu
ferventes in fide existunt, studuerunt intimandum.
Quam synodicam in Latino interpretatam eloquio
praedecessor noster quondam sanctissimus dominus
Stephanus papa in suo concilio, quod et ipse pro
sacris imaginibus una cum diversis episcopis in
partibus Franciae seu Italiae fecit, suscipientes ac
relegentes, placuerunt tam de diversis Francorum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.