PL 98, col. 1257

Epistola (Adrianus I), J. P. Migne

Hierosolymorum, et hi qui nobiscum sunt, Cosmas
patriarcha Alexandriae, et Theodorus patriarcha Antiochiae:
idipsum intelligimus et credimus, sicut et
vestrae sanctitati patet, etc. »
IN EADEM ACTIONE.
CAP. XIX.-- Reprehensio. Quod nec illud ad hanc
pertineat, ut illi dicunt, quod scriptum est: Quoniam
non est jam propheta, et nos non cognoscet amplius [(Psalm. LXXIII)]
.
Responsio. Pro haereticis illis, qui in pseudosyllogo
sub Constantino quondam haeretico imperatore gloriantes
se aliquid sapere et intelligere, nescientes
talia, ipsi psalmifice dixerunt. Coaequantes eos Judaeis,
de quibus beatus Augustinus in eodem psalmo
explanavit, dicens: « Ecce isti Judaei, qui se dicunt
non agnosci adhuc; » et post pauca: « Jam signa
tua non vides, jam non est propheta, et dicis: Et
nos non cognoscet adhuc, quia vos non agnoscitis
adhuc. Jam non est propheta, et nos non cognoscet

adhuc: usquequo Deus, exprobravit inimicus? » Similiter
et ipsi haeretici: usquequo princeps eorum,
videlicet Constantinus haeresiarcha, exprobratus
est, non intellexerunt, et ideo redacti sunt ad nihilum.
IN ACTIONE SEXTA.
CAP. XX.-- Reprehensio. Quomodo intelligendum
est quod in Canticis canticorum scribitur: Ostende
mihi faciem tuam: auditam fac mihi vocem tuam,
quoniam vox tua suavis est, et facies tua speciosa [(Cant. II)]
;
quod quidem capitulum illi impudentissime
ad imaginum visionem protulerunt.
Responsio. Recte illud protulerunt, quia visio sacrarum
imaginum ad speciosam formam Domini et
Salvatoris nostri Jesu Christi secundum carnem,
sanctaeque ejus genitricis, et sanctorum pertinet. In
persona enim Christi et Ecclesiae diversa sanctorum
Patrum opuscula in Cantica canticorum explanata
sunt: et si, quomodo intelligendum est, scire velint,

sancti Epiphanii episcopi Cypri proferimus expositionem,
in qua inter multa diversa inquit:
« Ostende mihi faciem tuam, et auditam fac mihi vocem
tuam; hoc est, per legem et prophetas non mihi
loquaris, sed temetipsum totum mihi demonstra:
sicut et Moyses tali desiderio comprehensus, fiducialiter
dicebat ad Deum: Ostende mihi teipsum, ut te videam [(Exod. XXXV)]
.
Sed tunc equidem dixit Moysi: Nullus videbit faciem meam, et vivet.
Sponsae autem
suae volens semetipsum ostendere, incarnatus ei se
induto corpore demonstravit, per virtutis modum,
per sustentationem et innocentiam, tradens ei pietatis
aspectum. Ostendit igitur ei faciem suam conceptus
in Dei genitrice virgine [(Matth. V)] , et audire
eam fecit vocem suam, cum doceret in Oliveti
monte discipulos, et rursus dum per eos in universum
orbem terrarum praedicationis dogmata destinasset. Quoniam vox tua suavis, et facies tua speciosa [(Cant. II)]
.
Vox ejus vere suavis est, quae dicit: Venite,
benedicti Patris mei, etc. [(Matth. XXV)] . Vox

tua suavis, hoc est quae caecos videre fecit, cum diceret: Secundum fidem vestram fiat vobis
[(Matth. IX)]
.
Vox tua suavis, id est dicendo: Venite ad me omnes
qui laboratis, etc. [(Matth. XI)] . Vox tua suavis est dicens
paralytico: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula [(Marc. II)]
.
Vox suavis est, dicens: Confide, fili,
remittuntur peccata tua [(Matth. IX)]
. Vox tua suavis
est, dicens: Confide, filia, fides tua te salvam fecit;
vade in pace [(Luc. VII)]
. Et alia plura quae per ordinem
exarare longum est. »
IN ACTIONE SEXTA. In tomo primo.
CAP. XXI.-- Reprehensio. Quod non ad adorandas
imagines pertineat quod scriptum: Creavit Deus hominem
ad imaginem et similitudinem suam.
Responsio. Si sic intelligunt, quod creavit Deus hominem
ad imaginem et ad similitudinem suam [(Gen. I)]
,
quia propter adorandas imagines explanavit hoc

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.