PL 98, col. 1258
Epistola (Adrianus I), J. P. Migne
Tarasius patriarcha, de intellectu habere nihil quidpiam
videntur, ut scriptum est, et intelligere non
potuerunt. Tarasius namque patriarcha dum concilio
haereticorum renueret, et exprobraret quod in eorum
obscuritate contra sacrarum imaginum stabilitatem
dicere ausi sunt: « Quatenus propriae manus opus
plasmator Deus videns perire, etc. » Idcirco hoc dixit
sensu, quoniam quidem terrigena imaginem Dei honoratur,
etc. » Et post pauca: « Imaginum facturae,
et deliberatione vacua saevissime gloriari per eos
facta, et variis sermonibus eorum mentem consuentes,
Ecclesiam Dei ut errantem judicant, etc. »
Nam creavit Deus hominem ad imaginem et similitudinem
suam. Beatus Augustinus in lib. V, ex eo
quod in Genesi sexto die factum legitur, inter caetera
inquit: « Et modo attendite: in poena sua constitutus
est homo, et quantum valent reliquiae imaginis
Dei, quae in illo remanserunt. Obtrivit ipsam imaginem
per peccatum, et ipsa reformatur per gratiam,
per quae [ Edit. Rom., quae per] libidinem obsolefacta
est. Quomodo enim nummus, si confricetur ad
terram, perdit imaginem imperatoris, sic mens hominis,
si confricetur libidinibus terrenis, amittit
imaginem Dei. Venit autem monetarius Christus,
qui repercutiat nummos. Et quomodo repercutit
nummos? Donando peccata ex gratia: et ostendet
tibi, quia Deus quaerit imaginem suam. Nam quando
illi de tributo Caesaris dictum est: Licet tributum dare
Caesari [(Matth. XXII; Marc. XII)]
? Tentabant enim eum,
ut si diceret, Non detur, calumniarentur illi per exactores
tributi: Ecce qui docet ut non demus tributum;
si autem diceret, Detur: Ecce qui maledixit
Jerusalem: fecit illam tributariam. Quid ergo ipse
dixit, et quid admonuit? Quid me tentatis, hypocritae?
Afferte mihi nummum: et obtulerunt illi. Et ait: Cujus
habet imaginem et inscriptionem? Responderunt:
Caesaris. Tunc ait: Reddite ergo Caesari quae Caesaris
sunt, et Deo quae Dei sunt [(Ibid.)]
; id est, si Caesar
quaerit imaginem in nummo, Deus non quaerit imaginem
in homine? etc. » Item sancti Severiani Gabalanensis
episcopi de homilia quae in sabbato dicta
est, Ad imaginem et similitudinem [(Gen. VIII)]
, inter
caetera: « Et sicut nos, si non adest imperator, honoramus
imaginem imperatoris, sic et creatura et
non videns invisibilem qui ad imaginem factus est
honorabat, etc. »
IN ACTIONE QUARTA.
CAP. XXII.-- Reprehensio. Quomodo intelligendum
sit quod scriptum est: Abraham adoravit populum
terrae filios Heth [(Gen. XXIII)]
, sive quod Moyses Jetro
legitur adorasse: quibus exemplis ii qui propter
adorandas imagines synodos faciunt, suum errorem
fulcire affectant: et quia nec Jacob Pharaonem, nec
Daniel Nabuchodonosor regem, ut illi dicunt, uspiam
leguntur adorasse.
Responsio. Beatus Augustinus in psalmum XLVI nos
docuit, dicens: « Dominus Deus noster fidem, in qua
vivimus per libros suos [ Edit. Rom., sanctos], Scripturas
sanctas, multipliciter nobis varieque diffundit,
sacramenta quidem verborum varians, fidem tamen
unam commendans. Una enim eademque res
ideo multis modis dicitur, ut modus ipse dicendi
propter fastidium varietur, sed propter concordiam
una fides teneatur, etc. » Item ejusdem beati Augustini
de filio Abraham ducto ad sacrificium, inter
caetera: « Duo illi servi dimissi, et non perducti ad
locum sacrificii, Judaeos significabant: asina illa nescio
quid Judaeorum significabat. Nolite mirari, quia
toties una res potest multis modis significari, etc. »
IN EADEM ACTIONE.
CAP. XXIII.-- Reprehensio. Quod non ad adorationem
imaginum pertineat, nec in nostris codicibus,
qui ex Hebraica veritate translati sunt, inveniatur
quod illi in sua synodo dicunt: « Jacob suscipiens a
filiis suis vestem talarem tabefactam Joseph, osculatus