PL 98, col. 1259

Epistola (Adrianus I), J. P. Migne

est cum lacrymis, et propriis oculis imposuit. »
Responsio. Sancti Gregorii Theologi de sermone
pacifico tertio [(Orat. 2 de pace)] , inter caetera: « Pax
amica, quae ab omnibus quidem laudatur bonum, a
paucis vero conservatum, ubi aliquando reliquisti
nos tantum jam tempus, et quando reverteris ad nos?
Et praesentem amplector, et recedentem invocabo
multis lamentationibus et lacrymis, quibus neque
Jacob Joseph illum patriarcham a fratribus venditum [(Gen. XXXVI)] ,
a bestia autem raptum, ut sperabat:
neque David Jonatham suum amicum, aut filium
Abessalon postmodum: quorum unus visceribus
paternis laceratus. Fera rapuit, clamabat, Joseph,
fera pessima et immansueta: et pueri vestem tabefactam
appositam, sicuti pueri carnes osculabatur,
etc. » Unde et in multorum Patrum opusculis de diversis
historiis asserta leguntur. In libro enim tertio
sancti Ambrosii ad Gratianum imperatorem [(Cap. 3)]
ita inter caetera invenitur: « Neque ad praejudicium
trahas quia non moritur Gabriel, non moritur Raphael,

non moritur Uriel. » Ecce et in nostris codicibus,
qui ex Hebraica veritate translati sunt, nequaquam
invenitur Uriel scriptum.
Item in ejusdem sancti Ambrosii libro secundo de
Spiritu sancto [(Cap. 7)] , inter caetera: « Esdra nos
docuit, dicens in tertio libro. » Similiter nec in nostris
codicibus, qui ex Hebraica veritate translati sunt, susceptus
est tertius liber Esdrae, nisi tantummodo duo.
Sed et sanctus Gregorius egregius papa in epistola
sua Theoctistae patriciae missa [(Lib. IX, epistola 39)] ,
inter caetera inquit: « Quantae autem virtutis praecursor
nostri Redemptoris fuit, novimus, qui per
sacrum eloquium non solum plus quam propheta,
sed etiam angelus vocatur; sed tamen, sicut mortis
ejus historia testatur, post mortem a persecutoribus
corpus ejus incensum est. » Et nos legimus in sancto
Evangelio [(Matth. XIV)] , corpus ejusdem sancti
Joannis Baptistae a discipulis suis sepultum esse: et
beatus Gregorius dicit per historiam, ejusdem sancti

Joannis Baptistae corpus incensum esse. Et ideo, ut
diximus, sanctorum dicta nequaquam respuuntur,
quia sacram totam divinam Scripturam quis aliquando
comprehendere valebit?
IN EADEM ACTIONE.
CAP. XXIV.-- Reprehensio. De eo quod indocte et
inordinate dicunt: « Si calumniaris me quoniam ut
Deum adoro lignum crucis, cur non calumniaris Jacob
adorantem summitatem virgae Joseph? » Sed manifestum
est quoniam non lignum videns adoravit, sed
per lignum Joseph, sicut et nos per crucem Christum.
Responsio. Ipsam namque virgam, videlicet sceptrum,
fideliter atque pulchre in typo crucis explanavit
beatus Augustinus in psalmo XXXVII, inter caetera
dicens: « Imo jam in nomine Christi evenire gaudeamus.
Jam tenentes sceptrum subduntur ligno
crucis: jam fit quod praedictum est: Adorabunt eum
omnes reges terrae; omnes gentes servient illi (Psal.

LXXI). Jam in frontibus regum pretiosius est signum
crucis quam gemma diadematis. »
IN EADEM ACTIONE. Et repertum [repetitum] est in actione septima.
CAP. XXV.-- Reprehensio. Non pertinere ad imaginum
adorationem, ut illi dicunt, quod scriptum
est: Jacob Pharaonem benedixit.
Responsio. Semper benedicere nos docet sancta
Scriptura: Benedicite, et nolite maledicere [(Rom.
XII)]
. Item: Benedicite omnia opera Domini Domino (Daniel III),
docemur: et rursus prostrati in oratione
spiritaliter ante Sancta sanctorum psalmifice dicimus: Benedicat nos Deus Deus noster, benedicat nos
Deus, et metuant eum omnes fines terrae.
Quapropter
si de divinae Scripturae benedictionibus exarare volumus,
antequam sermo, ut opinamur, chartae cessabunt.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.