PL 98, col. 1260

Epistola (Adrianus I), J. P. Migne

Tamen unum vobis sancti Augustini addimus
testimonium de ipso Jacob luctante cum angelo, ubi
inter caetera inquit: Non dimittam te, nisi benedixeris
mihi [(Psal. LXVI)]
. Quia per carnem nos prius benedicit
Dominus, norunt fideles, quid accipiunt, quia per
carnem benedicuntur: sciunt quia non essent benedicti,
nisi caro illa crucifixa daretur pro saeculi vita.
IN ACTIONE QUINTA.
CAP. XXVI.-- Reprehensio. Quod vana sit spes
eorum qui salutem suam in imaginibus ponunt, dicentes:
« Sicut Israeliticus populus serpentis aenei
inspectione servatus est, sic nos sanctorum effigies
aspicientes salvabimur. »
Responsio. Antea jam hoc in praedictis sacris conciliis
praedecessorum meorum sanctissimorum pontificum
explanatum est, dicentibus etiam hoc sanctissimis
Patribus. Addendum est ad incredulorum satisfactionem
et directionem Francicam, quid Deus

famulo suo Moysi praeceperit, dicens: in libro enim
Numeri ita legitur contra pestem quae eis irruerat: Fac serpentem, et pone eum pro signo: qui percussus
aspexerit eum, vivet. Fecit ergo Moyses serpentem
aeneum, et posuit pro signo: quem cum percussi aspicerent,
sanabantur
[(Num. XXI)]
. O insania frementium
contra fidem et religionem Christianam, ut asserant
non colere aut venerari imagines, in quibus figurae
sunt Salvatoris, ejus genitricis, vel sanctorum, quorum
virtute subsistit orbis, atque potitur humanum
genus salutem. Aenei serpentis inspectione credimus
Israeliticum populum a calamitate injecta liberari,
Christi Dei nostri et sanctorum effigies aspicientes atque
venerantes dubitamus salvari? Absit talium nefariae
temeritatis cedere amentiae: Patrum priscas
sequamur traditiones, et ab eorum doctrina nulla
declinemus ratione. Possumus enim ita tenentes,
quemadmodum nostri praedecessores atque patres,
eorum plenam gratiam obtinere.
Item beati Augustini de eo quod apparuit Deus, de

virga et manu colorata, et aqua in sanguinem versa:
« Sicut Moyses exaltavit serpentem in eremo, ita
exaltari oportet Filium hominis, ut omnis qui credit
in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam [(Joan.
III)]
; hoc est, quicunque percussus fuerit a serpentibus
peccatorum, Christum intueatur, et habebit sanitatem
in remissionem peccatorum. »
Item ejusdem sancti Augustini super Joannem evangelistam
de eodem sermonem homilia [(Tract. XII)] , inter
caetera: « Interim modo fratres, ut a peccato sanemur,
Christum crucifixum intueamur: quia sicut Moyses,
inquit, exaltavit serpentem in eremo, » usque in eo
ubi dicit: « Sed habeat vitam aeternam; » et post pauca:
« Hic autem ait: Ut habeat vitam aeternam. Hoc enim
interest inter figuram sive imaginem, et rem ipsam:
figura praestabat vitam temporalem, res ipsa, cujus
illa figura erat, praestabat vitam aeternam, et caetera. »
Item ejusdem sancti Augustini libro tertio de Trinitate [(cap. 10)] ,
inter caetera: « Nam sicut unctio

lapidis Christum in carne, in qua unctus est oleo
exsultationis prae participibus suis, ita virga Moysis
conversa in serpentem, ipsum Christum factum
obedientem usque ad mortem crucis. Unde ait: Sicut exaltavit Moyses serpentem in eremo, sic oportet
exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in ipsum,
non pereat, sed habeat vitam aeternam
[(Joan. III)]
.
Sicut intuentes illum serpentem exaltatum in eremo,
serpentum morsibus non peribant. Vetus enim homo
noster confixus est cruci cum illo. Per serpentem
enim mors intelligitur, quae facta est a serpente in
paradiso, modo locutionis per efficientem id quod
efficitur demonstrante. Ergo virga in serpentem,
Christus in mortem, et serpens rursus in virgam,
Christus in resurrectionem, totus cum corpore suo,
quod est Ecclesia, etc. »
Item sancti Severiani episcopi Gabalanensis in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.