PL 98, col. 1261

Epistola (Adrianus I), J. P. Migne

sermone sanctae crucis, inter caetera: « Putas non
erat justum dici: Si quis vestrum morsus fuerit,
respiciat in coelum sursum ad Deum, et salvabitur?
Ut enim et attendi coelo relinquat, non potuit dicere:
Si quis morsus fuerit, aspiciat lucernam luminis, et
salvabitur? aut aspiciat ad mensam propositionis
sanctorum panum, et salvabitur? aut ad altare, aut
ad velum, aut in arcam, aut in imaginem cherubim,
aut in propitiatorium? Sed nihil horum ad medium
adduxit legislator magnus, sed solam fixit crucis
imaginem, et hanc per maledictum serpentem. Dic
mihi ut fidelis famulus: Quod interdicis, facis?
quod abrenuntias, aedificas? Qui dicis, Non facias
sculptile, et fusilem sculpis serpentem? Sed illam
quidem legem posui, ut materias abscindam impietatis,
et populum hunc eruam omni idolorum
cultura: nunc autem effundo serpentem, ut praefigurem
imagine Salvatoris dispensationem, praeplanans
cursum apostolorum, etc. »
IN ACTIONE QUINTA. Et repertum est in quarta.

CAP. XXVII.-- Reprehensio. Importuna et deliramento
plena dictio Leonis Phoceae episcopi, qui in
eo quod ad imaginum adorationem conversus est,
sibi versiculum Psalmistae accommodat, dicentis: Convertisti planctum meum in gaudium mihi;
conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia [(Psal. XIX)]
.
Responsio. Omni homini Christiano licet cum Psalmista
orare, ut quando a tenebris in lucem per gratiam
venerit Christi, juste dicat: Convertisti planctum
meum in gaudium mihi [(Ibid.)]
; quia quando erutus
est ab haeresi, tunc scissus est saccus ejus. Quando
vero rectae fidei cognovit veritatem, tunc ab orthodoxis
sanctae catholicae Ecclesiae circumdatus est
laetitia. De hoc ipso sanctus Augustinus in ejusdem
psalmi explanatione (in principio) similiter inquit:
« Conscidisti lamentum [velamentum] peccatorum

meorum, tristitiam mortalitatis meae, et cinxisti me
stola prima, immortali laetitia. » Et iterum: « Ut
non plangat, sed cantet tibi, non humilitas, sed
gloria mea: quia jam ex humilitate exaltasti me, et
non compungar conscientia peccati, timore mortis,
timore judicii, et caetera. »
IN ACTIONE SEXTA. In tomi primi fine.
CAP. XXVIII.-- Reprehensio. Quod non pertineat ad
imaginum adorationem contemnentes illud quod
Psalmographus cecinit: Vana locuti sunt unusquisque
ad proximum suum, labia dolosa in corde, et corde
locuti sunt mala [(Psal. XI)]
.
Responsio. Non ita est, ut illi contempsissent quod
Psalmographus cecinit: Vana locuti sunt, etc.; sed
contemnentes deliramenta haereticorum in perversa
facie ipsorum, cum Psalmographo cecinerunt de illis: Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum,

et quod sequitur. Beati Augustini in ejusdem psalmi
explanatione, inter caetera: « Veritas una est, qua
illustrantur anima sanctae. Sed quoniam multae sunt
animae, in ipsis multae veritates dici possunt, sicut
ab una facie multae in speculis imagines apparent. »
Et post pauca: « Superbi hypocritae significantur,
in sermone suo spem ponentes ad decipiendos homines,
sed Deo non subditi. »
IN ACTIONE SECUNDA.
CAP. XXIX.-- Reprehensio. Quomodo intelligendum
est quod Psalmographus cecinit: Misericordia et
veritas obviaverunt sibi, justitia et pax complexae
sunt se [(Psal. LXXXIV)]
; quod temere aut adulatorie
a Joanne presbytero et legato Orientalium in participatione
beati papae Adriani et Tarasii dicitur esse
completum.
Responsio Recte dictum est, quia Deus misertus
est Ecclesiae Constantinopolitanae, et obviavit veritati

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.