PL 98, col. 1264

Epistola (Adrianus I), J. P. Migne

imagines adoramus nos fideles: absit, pagani:
sed tantummodo affectu et charitate nostrae animae
ad vultum faciei imaginis apparentis. Unde multoties
vultu deserto [deleto], sicut lignum purum atque
commune, eam quae dudum fuerat imago comburimus.
Sicut enim Jacob approximans morti, summitatem
virgae Joseph adoravit, non virgam honorificans,
sed qui eam tenebat [(Genes. XLVII, juxta
LXX)] , sic et fideles non pro aliquo alio modo imagines
adoramus, nisi pro desiderio effigie declarati; »
et alia plura similia, ut sequitur.
IN ACTIONE SEXTA.
CAP. XXXV.-- Reprehensio. Quod non ad adorationem
imaginum pertineat testimonium quod de sexta
synodo protulerunt.
Responsio. Idcirco testimonium de sancta sexta
synodo protulerunt ut clarifice ostenderent quod jam
quando sancta sexta synodus acta est, a priscis temporibus
sacras imagines et historias pictas venerabantur.

Unde ipsa sancta sexta synodus fideliter per
canones orthodoxe statuens, ita constituit dicens:
« In quibusdam venerabilium imaginum picturis,
agnus digito praecursoris monstratus designatur, qui
in signum relictus est gratiae. » Et post pauca [(Can.
81)] : « Secundum humanam figuram et in imaginibus
a nunc pro veteri agno retitulari decernimus, etc. »
Unde et beatus Augustinus in psalmo XCIII explanavit:
« Si autem non adoras in Christo ista terrena,
quamvis de illis similitudo quaedam data est ad significandos
sanctos, de quacunque creatura ducta
fuerit similitudo, tu intellige similitudinem creaturae,
et adora artificem creaturae, etc. »
IN ACTIONE QUARTA.
CAP. XXXVI.-- Reprehensio. Quod nunquam ab
apostolis exemplis aut verbis, ut illi garriunt, imagines
adorare institutum sit.
Responsio. Sanctus Dionysius Areopagita, qui et

episcopus Atheniensis valde nimirum laudatus est
a sancto Gregorio papa, confirmante eum antiquum
Patrem et doctorem esse. Iste sub temporibus apostolorum
fuit, et in Actibus apostolorum monstratur [(Act. XVII)] .
Unde et a praedictis sanctissimis
praedecessoribus nostris pontificibus in sacris conciliis
eorum, ejus confirmata sunt veridica testimonia
pro sacrarum imaginum veneratione, inter caetera:
« Amplectentes ista ex epistola sancti Dionysii episcopi
Atheniensis, quae directa est ad sanctum Joannem
evangelistam. » Et infra: « Quid mirabile, si
Christus verax, et discipulos iniqui de civitatibus
ejiciunt? ipsi digne sibi judicantes, et de sacro scelerati
interdicunt recedentes? In veritate et manifeste
[interdicti et recedentes? In veritate manifeste]
imagines sunt visibilia invisibilium. Nec enim in
saeculis supervenientibus culpabilis erit ex ejus
justitia respectus Dei [auctor erit Deus justarum a
se separationum, sed qui sese a Deo separant. [(Coelestis
hierarch. cap. 1)] . »
Item ejusdem de coelesti Militia: « Praedicta enim
incorporea agmina diversis coloribus effigurantur, et
compositionibus [agmina materialibus figuris et
comp.] varios per colores tradidit, quatenus tacite
nosmetipsos per sacratissimas [pro captu nostro per
sacrat.] effigies ad simplices et incorporales pia
mente transeamus. Etenim impossibile est nostra
mente ad incorpoream illam pertingere coelestis
militiae imitationem visionemque nisi per elementorum
poterimus per visibilem ad invisibilem pulcherrimamque
attingere effigiem, et visibiles odoriferasque
imagines rationali traditione invisibiles praefulgi,
etc. [nisi proportionata sibi materiali utatur
manuductione, visibiles formas, et sensibiles odores
habens, ut imagines invisibilis pulchritudinis, et intellectualis
diffusionis.] »
IN EADEM ACTIONE.
CAP. XXXVII.-- Reprehensio. Quod non ad adorationem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.