PL 98, col. 1265

Epistola (Adrianus I), J. P. Migne

imaginum pertineat, ut ulli asserunt, sententia
beati Cyrilli in expositione Evangelii secundum
Matthaeum.
Responsio. Sanctus Cyrillus Alexandrinus et sanctus
Gregorius Nyssenus uno tenore in historia
Abrahae pro sacrarum imaginum veneratione dixerunt:
Nam in sacris conciliis praedictorum nostrorum
sanctissimorum pontificum ita fertur de sermone
sancti Cyrilli Alexandrini episcopi. « Quemadmodum
imaginem si quis designatam jucundam respexerit,
mirabitur quidem regis figuram, et quae in illa apparet:
hanc et ejus noscens conscriptionem pariter
cernens delectabitur, ut ipsum regem aspiciat,
etc. »
IN ACTIONE SEXTA.
CAP. XXXVIII.-- Reprehensio. Quod magnae sit temeritatis
ingentisque absurditatis, saepe memoratas
imagines corpori et sanguini Dominico aequiparare
velle.
Responsio. Non aequiparaverunt, sed magis scripturaliter
dixerunt: Nullus enim aliquando tubarum
spiritus, sanctorum apostolorum aut probabilium
Patrum nostrorum, quae sine sanguine nostram libationem,
quae ad memoriam passionis Christi Dei
nostri et omnis ejus dispensationis facta, dixit imaginem
corporis ejus, nec susceperunt a Domino sic
dicere aut confiteri, sed audiunt dicentem eum evangelice: Nisi comederitis carnem Filii hominis, et biberitis
ejus sanguinem, non intrabitis in regnum coelorum [(Joan. VI)]
.
Et alia plurima ex Domini doctrina
et beati Pauli apostoli [(I Cor. XI)] , quae exarare
noluimus, quia in eadem per ordinem scribitur
synodo: nam aequiparare, ut dicunt Iconoclastae
haeretici in eorum pseudosyllogo, venerandas imagines
corpori et sanguini Dominico, insensabiliter
aequiparaverunt.
IN EADEM ACTIONE.
CAP. XXXIX.-- Reprehensio. Quod praesumptive et
indocte eas Tarasius cum complicibus suis sacratis
vasibus aequiparare non formidet.
Responsio. Pro hoc in synodo dictum est a Tarasio
patriarcha Constantinopolitano: Quia et sacra
diversa vasa habentes, haec osculamur et amplectimur,
et sanctificationem quamdam accipere ab iis
speramus, eo quod haeretici in eorum pseudosyllogo
oblatrantes delirabant, neque orationem sacram
sanctificantem eam, ut ex hoc ad sanctam a communi
transferatur, sed manere communem et inhonoratam,
sicut eam operatus est pictor. Nos vero in
his fideliter et veraciter dicimus et probamus, quia
usus sanctae nostrae catholicae et apostolicae Romanae
Ecclesiae fuit et est, quando sacrae imagines
vel historiae pinguntur, prius sacro chrismate unguntur,
et tunc a fidelibus venerantur: instar facientes,
ut locutus est Dominus ad Moysen dicens: Faciesque
unctionis oleum sanctum unguentum, compositum

opere unguentarii, et unges ex eo tabernaculum testimonii,
et arcam testamenti, mensamque cum vasis
suis, candelabrum et utensilia ejus, altaria thymiamatis
et holocausti, et universam supellectilem,
quae ad cultum eorum pertinet: sanctificabisque
omnia, et erunt sancta sanctorum: qui tetigerit ea,
sanctificabitur [(Exod. XXX)]
.
IN ACTIONE SEXTA. In tomo secundo Epiphanius legit.
CAP. XL.-- Reprehensio. Quod non ad eorum parentes
pertineat, sicut illi dicunt: Disperdat Dominus
universa labia dolosa, et linguam magniloquam [(Psal. XI)]
.
Responsio. Bene prophetice dixerunt, cum Psalmista
canentes, sicut beatus Augustinus in eodem
explanavit psalmo, dicens: « Disperdat Dominus
universa labia dolosa, etc.
[(Ibid.)] Universa dixit,
quis se exceptum putet? sicut Apostolus dicit: In

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.