PL 98, col. 1266

Epistola (Adrianus I), J. P. Migne

omnem animam hominis operantis malum, Judaei
primum et Graeci. Et linguam superbam [(Rom. II)]
. »
IN EADEM ACTIONE.
CAP. XLI.-- Reprehensio. Quod non in eorum parentibus,
ut illi dicunt, impletum sit quod scriptum
est: Inimici defecerunt frameae in finem, et civitates
eorum destruxisti.
Responsio. Hunc versum semper cum propheta
prophetici psalmifice dixerunt. Unde et beatus Augustinus
in eodem psalmo explanavit, dicens (Post
principium): « Inimici defecerunt frameae in finem:
non pluraliter inimici, sed singulariter hujus inimici.
Cujus autem inimici, nisi diaboli frameae defecerunt?
Hae autem intelliguntur diversae opiniones erroris. »
Et post pauca: « Et civitates destruxisti. Civitates
autem istae sunt in quibus diabolus regnat,
ubi dolosa et fraudulenta concilia tanquam curiae
locum obtinent, et caetera. » Et ideo adimpletum est in
ipsis haereticis, quando sacras imagines temerantes

procaciter deposuerunt.
IN ACTIONE QUARTA.
CAP. XLII.-- Reprehensio. Quomodo intelligendum
est: Domine, in civitate tua imaginem ipsorum
ad nihilum rediges [(Psal. LXXII)]
, quod quidem capitulum,
sicut et caetera, illi aliter quam dictum sit
intelligunt.
Responsio. Pro divitibus hujus mundi in errore
existentibus, atque et aliis modis intelligitur. Nam et
ipse sanctus Joannes Chrysostomus [( Orat. quod Veteris
et Novi Testamenti unus sit legislator, etc.)] ,
ubi se ostendit picturam sacrarum imaginum diligere,
explanavit, dicens: « Ego et cerae infusam
dilexi imaginem pietate repletam. Vidi enim angelum
in imagine persequentem multitudinem barbarorum,
et Davidem vere dicentem: Domine, in civitate
tua imaginum eorum ad nihilum rediges [(Psal.
LXXII)]
. » Ecce lucidissime ostendit pater quomodo

intelligendum est.
Item sancti Athanasii de interpretatione psalmorum,
inter caetera: « Civitas enim Domini, quae
sursum Jerusalem: imago autem eorum, terrestris.
Quod enim dicit, tale est: Quoniam terrestris, inquit,
induti sunt imaginem, et non coelestis, propter
hoc ad nihilum redigentur. Audient enim illo
tempore: Nescio vos [(Matth. XXV)]
, ut pote non indutos
eadem Domini imagine, etc. »
Item sancti Augustini in ejusdem psalmi explanatione
[(Circa med.)] , inter caetera: « Quicunque ista
non habetis, non cupiatis; quicunque habetis, non
in eis praesumatis. Ecce dixi vobis: non dico:
Damnamini, quia habetis; sed damnamini, si de
talibus praesumatis, si de talibus inflemini, si propter
talia magni vobis videamini, si propter talia
pauperes non agnoscatis, si generis humani conditionem
communem propter excellentem vanitatem
obliviscamini. Tunc enim Deus necesse est retribuat

in novissimo, et in civitate sua imaginem talium ad
nihilum redigat. »
IN EADEM ACTIONE.
CAP. XLIII.-- Reprehensio. Quod non, ut illi gloriantur,
propter illos dictum est qui imagines adorant: Quoniam non derelinquet Dominus virgam
peccatorum super sortem justorum, ut non extendant
justi ad iniquitatem manus suas
[(Psal. CXXIV)]
.
Responsio. Recte cum propheta dixerunt: quia virga
peccatorum haeretici sunt, et sors justorum orthodoxi,
quemadmodum sanctus Augustinus in eodem psalmo
explanavit, dicens: « Sentitur ad tempus virga
peccatorum super sortem justorum, sed non ibi relinquitur:
non erit in aeternum. Veniet tempus,
quando Christus in claritate sua apparens, congreget
ante se omnes gentes, et dividat eas, sicut dividit
pastor haedos ab ovibus. Oves ponet ad dexteram, haedos
ad sinistram, etc. » [(Matth. XXV.)] .
IN ACTIONE QUARTA.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.