PL 98, col. 1270
Epistola (Adrianus I), J. P. Migne
portent et merita ipsorum. Si autem mutaverint se,
et non fuerint imitati parentes malos, incipiunt
habere meritum suum, non meritum parentum
suorum. Usque adeo autem non tibi obest peccatum
patris tui, si te mutaveris, ut nec ipsi patri tuo
obsit, si se mutaverit, etc. »
CAP. LII.-- Reprehensio. Quod inutiliter et incaute
Graeci Ecclesiam catholicam anathematizare
conati sunt in eorum synodo, eo quod imagines
non adoret: cum utique prius debuerint omnino
scrutari, quid uniuscujusque partis Ecclesia de hac
causa sentire vellet.
Responsio. Illi non anathematizaverunt catholicam
Ecclesiam, sed magis ad eam reversi, anathematizaverunt
pseudosyllogum illum una cum
complicibus ejus haereticis, qui sacras imagines in
sancta Ecclesia a priscis temporibus constitutas,
inverecunde et incaute non solum deposuerunt,
sed insuper incenderunt. Et ideo secundum traditionem
sanctae catholicae et apostolicae Ecclesiae ab
ipsa reversi haeresi, specialiter eam contemnentes
anathematizaverunt. Item ex epistola sancti Gregorii
ad Eusebium archiepiscopum Thessalonicensem
directa [(Lib. VII, ind. 2, epist. 8)] : « Hortamur,
ut cum omni vivacitate ac sollicitudine fraternitatis
hoc vestra rimari cura non desinat, et si ab
hac eos insontes pravitate repererit, scandalum
de filiorum suorum mentibus habitatorum satisfactione
removeat, atque inter omnes haereses specialiter
Severum ac Nestorium anathematizent,
etc. » Sic et isti fecerunt, de propria eorum haeresi
revertentes.
CAP. LIII.-- Reprehensio. Quia mulier in synodo
docere non debet, sicut Irene in eorum synodo fecisse
legitur.
Responsio. In ipsis enim exordiis Christianorum,
cum ad fidem converteretur imperator Constantinus,
mater sua Helena Augusta ad eum cum duodecim
scribis et Pharisaeis, ac magistris et principibus
Judaeorum in urbem venit Romam et ipsa
una cum filio suo Constantino Augusto concilium
Judaeos cum Christianis facere censuerunt. In quo
praesidens sanctus papa Silvester cum pluribus
sanctissimis episcopis, in ampliorem statum dilatantes
Christianorum fidem, tam per sacram Scripturam
quamque per miracula, Domino protegente,
victores effecti sunt. Sed et sanctus Leo papa egregius
doctor, pro sacrosancto quarto concilio ad
Pulcheriam Augustam emisit epistolas suas. Unde
et ipsa per semetipsam in sancta quarta synodo
sedit, una cum fidelissimo Marciano imperatore.
Item ex libro sancti Augustini, de eo quod in Genesi
sexto die factum legitur, inter caetera: « Produxit
terra herbam pabuli et ligna fructifera: producunt
et homines in Ecclesia opera misericordiae:
post ipsa opera, quae etiam Domino exhibita sunt,
cum esset in carne, non solum a viris, sicut fuit
Zachaeus, sed etiam a mulieribus quae ei ministrabant
de substantia sua, etc. »
CAP. LIV.-- Reprehensio. Quod non ideo adorandae
sunt imagines quod per eas, ut illi dicunt, nonnulla
signa demonstrata fuisse videntur, cum tamen
non omnes res adorentur per quas vel in quibus
miracula apparent.
Responsio. Jam superius exaravimus pro adorandis
imaginibus, qualiter in eorum explanaverint
definitione, demonstrantes eis osculum et honorabilem
salutationem reddere, nequaquam secundum
fidem nostram veram culturam, quae decet solam
divinam naturam. Ex libro sancti Augustini in
psalmum LXXVI (Post medium), inter caetera: « Tu
vere magnus Deus faciens mirabilia in corpore, in
anima solus faciens. » Et post pauca: « Fecit et
Moyses, sed non solus, fecit et Elias, fecit et Elisaeus,
fecerunt et apostoli, sed nullus eorum solus.
Illi cum facerent, tu cum eis; tu quando fecisti,
illi non tecum. Non enim tecum fuerunt cum fecisti,