PL 98, col. 1271
Epistola (Adrianus I), J. P. Migne
quando et ipsos tu fecisti. Tu es Deus, qui facis mirabilia
solus, etc. »
CAP. LV.-- Reprehensio. De eo quod apocryphas
et omni derisione dignas naenias suis locutionibus
interposuerunt.
Responsio. Ad derisionem et opprobrium haereticorum,
qui pseudosyllogum illum fecerunt, eorum
apocryphas naenias, quas deliraverunt, in medium
deduxerunt, demonstrantes eis qualem errorem conabantur
in sanctam catholicam et apostolicam introducere
Ecclesiam. Et idcirco qui ex ipsa reversi
sunt haeresi, cum propheta canebant pro ipsis haereticis: Inimici defecerunt frameae in finem,
etc. [(Psal.
IX.)] alia plura. Item sancti Gregorii Theologi de
sermone in Epiphaniis ( Oratione in sancta lumina ),
inter caetera: « Accedamus ad lucem, et efficiamur
etiam ipsi lux participatione lucis aeternae. » Et post
pauca: « Nunquid tale aliquid in mysteriis suis habent
paganorum delira commenta, et mysteria obscura,
adinventiones daemonum, aut furiosae mentis vesana
figmenta, tempore confirmata, et fabulis commendata?
Ea enim, quae tanquam vera adorant, rursum
ficta esse et composita per fabulas docent. Quod
si essent vera, utique fabulosa non essent, cum
sint omni genere contraria sibi veritas et figmentum.
Sed agunt omnia, tanquam vere pueri in plateis
ludentes ac sibi invicem illudentes. Nulla ibi
virilis sensus et perfectae rationis assertio, nihil quod
proferre valeant adversus cultores verbi Dei, et alia
similia plura.
CAP. LVI.-- Reprehensio. De eo quod quanto
plura exempla haereticorum et imagines spernentium
vel despicientium trahunt, tanto parentes suos majoribus
conviciis et injuriis inhonorant, quos procul
dubio eorum sequaces in hac parte fuisse profitentur.
Responsio. Ecce ipsum unum tenorem in hoc capitulari
saepius referunt, quia parentes eorum despexerunt
atque injuriantes inhonoraverunt. Et ideo et
nos, ut superius exaravimus, pro hujusmodi breviter
addentes dicimus, quia nec parentes boni possunt
filiis malis prodesse, neque filii boni possunt parentibus
malis auxilium ferre, sed unusquisque pro se
reddet rationem Deo. Magis autem multum laudabiles
sunt qui parentes eorum non sequuntur in saevissimo
errore, reversi ad veram fidem orthodoxam sanctae
catholicae et apostolicae Ecclesiae. Ex libro sancti
Augustini de prophetia [( Tract. de ovibus, circa finem)] ,
ubi ad oves loquitur Deus, inter caetera:
« Ergo quicunque ab haereticis transierint ad Catholicam,
non habebunt hoc opprobrium gentium, nec
portabunt maledictum dissensionis, quia permanent
in radice unitatis, in plantatione charitatis: Non
portabunt maledictum, et scient quoniam ego sum
Dominus Deus eorum, et ipsi populus meus domus
Israel, dicit Dominus Deus [(Ezech. XXXIV)]
. »
CAP. LVII.-- Reprehensio. Quod non sit contra
religionem Christianam, ut illi dicunt, non colere
et non adorare imagines.
Responsio. Ex libro beati Augustini de tractatu
Proverbii Salomonis, inter caetera: « Invenis hominem
porrigentem manu eleemosynas pauperum, nec
tamen de Deo ibi cogitantem, sed hominibus placere
cupientem. Lanea vestis videri potest, interiorem
lineam non habet. Invenis alium dicentem tibi: Sufficit
mihi in conscientia Deum colere, Deum adorare:
quid mihi opus est aut in ecclesiam ire, aut visibiliter
misceri Christianis? Lineam vult habere sine
tunica: non novit, non commendat talia opera mulier
ista. Dicenda sunt quidem et docenda spiritalia
sine carnalibus, sed illi qui accipiunt debent tenere
spiritalia, et non carnaliter operari carnalia, etc. »
CAP. LVIII.-- Reprehensio. Quod non parvi sit erroris,
manufactas imagines arcae testamenti Domini
coaequare conari, ut illi in sua synodo facere conati
sunt.
Responsio. Item ex tractatu sancti Augustini de
Esau et Jacob, inter caetera: « Duo Testamenta dicuntur