PL 98, col. 1272

Epistola (Adrianus I), J. P. Migne

in lege, unum Vetus, alterum Novum. Vetus
promissiones habebat temporales, sed significationes
spiritales. Intendat charitas vestra. Si promissa est
Judaeis terra promissionis, significat aliquid spiritaliter
terra promissionis. Si promissa est Judaeis civitas
pacis Jerusalem, significat aliquid nomen civitatis
Jerusalem: » et similia alia plura. Unde, ut superius
exaravimus de eodem libro sancti Augustini una res
multis modis significatur: quae nihil horum est per
evidentiam, omnia est per figuram, etc.
CAP. LIX.-- Reprehensio. Quod non sint coaequandae
imagines reliquiis sanctorum martyrum et
confessorum, ut illi in sua erronea synodo facere
nituntur, eo quod reliquiae aut de corpore sunt, aut
de his quae in corpore, aut de his quae circa corpus
cujusdam sancti fuerunt; imagines vero nec in corpore,
nec circa corpus fuisse vel fore creduntur illis
quibus ascribuntur.
Responsio. In sacris praedictis conciliis praedecessorum
meorum sanctissimorum pontificum haec

oblata sunt testimonia, id est sancti Gennadii Massiliensis
episcopi, qualiter veneranda sint corpora
vel reliquiae sanctorum, capitulo 40: « Sacrorum
corpora, et praecipue beatorum reliquias, ac si Christi
membra sincerissime honoranda, et basilicas eorum
nomine appellatas, velut loca divino cultui mancipata,
affectu piissimo et devotione fidelissima
adeundas. Si quis contra hanc sententiam venit, non
Christianus credatur, sed Eunomianus. » Item de
petitione clericorum et monachorum sanctae Antiochenae
Ecclesiae adversus Severum haereticum in
sancta quinta synodo: « Neque enim de sanctis altaribus
pepercit, sacratissima vestimenta vasaque
nonnulla discerpens, caeteraque fundens distribuit
consentientibus sibi [(In synodo sub Menna, act. 1)] .
Ausus fuit enim ille, beatissimi, quae in typum Spiritus
sancti aureae argenteaeque columbae pendebant
supra sacratissimos fontes et altaria, cum reliquiis
usurpare, dicens: Non est necesse in specie columbae

Spiritum sanctum nominare, etc. »
CAP. LX.-- Reprehensio. Quod haec synodus, quae nec
synodus quidem dicenda est, nullatenus aequiparari
possit Nicaenae synodo, quanquam in eodem sit agitata
loco, sicut Joannes presbyter adulanter dixisse
perhibetur: quippe cum ab ea non solum in caeteris,
sed in symbolo discrepare noscatur.
Responsio. Jam superius exaravimus hujus synodi
divina dogmata irreprehensibilia existere, sicut praecipuorum
sanctorum Patrum mirifice demonstrant
opuscula. Nam si quis a praedictae synodi symbolo
discrepare se dixerit, discrepare videtur a sanctarum
sex synodorum symbolo, eo quod isti non ex se, sed
per sanctorum dogmatum constitutiones locuti sunt.
Ex libro sanctae sextae synodi, inter caetera [(Act. 17)] :
« Sufficiebat quidem ad perfectam orthodoxae fidei
cognitionem atque confirmationem, pium atque orthodoxum
hoc divinae gratiae symbolum. Sed quoniam
non destitit ab exordio adinventor malitiae,

cooperatorem sibi serpentem inveniens et per eum
venenosam humanae naturae afferens mortem: ita et
nunc organa ad propriam suam voluntatem apta reperiens,
etc. »
Item ex libro sancti Augustini de Prophetia ( Loco
citato ), ubi ad oves loquitur, inter caetera: « Lateribus
et humeris vestris impellebatis, et cornibus
vestris percutiebatis, et omne quod deficiebat comprimebatis,
quousque dispergeretis eas foras: et salvabo
oves meas. Sicut detestanda eorum iniquitas
et crudelitas, ita laudanda pastoris nostri et Dei
nostri misericordia. » Et post pauca sequitur: « Et
super omnem terram gloria tua. Sponsus in coelo
est, sponsa in terra est. Ille super omnes coelos, illa
super omnem terram. O haeretice, credis quod in
coelo non vides; negas quod in terra vides? Dicat
ergo haec, dicat et audiatur, salvet oves suas. Et
salvabo, inquit, oves meas, et jam non erunt in
devastationem: et judicabo inter ovem et ovem,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.