PL 98, col. 1273

Epistola (Adrianus I), J. P. Migne

et excitabo super eas pastorem unum, et reliqua. »
CAP. I.-- Reprehensio. Contra eos qui dicunt: Sic
divinae Scripturae libros, ita imagines ob memoriam
venerationis habemus, nostrae fidei puritatem observantes
Responsio. Sancti Gregorii papae ex epistola ad
Serenum episcopum Massiliensem directa [(Lib. IX,
epist. 9)] , inter caetera: « Dic, frater, a quo factum
sacerdote aliquando auditum est quod fecisti? Si non
aliud, vel illud te non debuit revocare, ne despectis
aliis fratribus solum te sanctum et esse crederes
sapientem? Aliud est enim picturam adorare, aliud
per picturae historiam quid sit adorandum addiscere.
Nam quod legentibus Scriptura, hoc idiotis pictura
praestat cernentibus: quia in ipsa ignorantes vident
quid sequi debeant, in ipsa legunt qui litteras nesciunt.
Unde et praecipue gentibus pro lectione pictura
est: quod magnopere a te, qui inter gentes habitas,
attendi debuerat. » Et post pauca: « Et quia
in locis venerabilibus sanctorum depingi historias

non sine ratione vetustas admisit. » Et rursus: « Quia
picturas imaginum, quae ad aedificationem imperiti
populi fuerant factae, ut nescientes litteras, ipsam
historiam attendentes, quid actum sit discerent,
etc. » Item Sophronii episcopi Hierosolymitani, qui
ita explanavit in sancta sua synodica, quae in sancto
sexto concilio oblata et mirabiliter suscepta est, de
Spiritu sancto dicens: « Vere Patri et Filio consempiternum,
consubstantialem atque contribulem, ejusdemque
essentiae atque naturae. Similiter et deitatis
Trinitatem consubstantialem, cohonorandamque ac
consessorem, connaturalem et cognatam atque contribulem,
in unam conrecapitulandam deitatem: atque
in unam copulandam communem dominationem,
absque personali confusione, et absque substantiali
divisione. Trinitatem itaque in unitate credimus, et
in unitate trinitatem glorificamus, et caetera. » Item
ex epistola sancti Athanasii ad Epictetum directa,
inter caetera: « Eorum vero qui putantur recte credere

secundum omnia quae dicta sunt a sanctis Patribus,
qui propter inquisitionem immutare volentes,
nihil aliud faciunt nisi secundum quod scriptum est:
Proximum quidem potant insipientia: repugnant
autem ad nullam utilitatem, sed ut simplices tantum
evertant, etc. » Item sancti Augustini lib. VII de Trinitate [(cap. 6)] ,
inter caetera: « Sic dicamus tres personas,
Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum,
quemadmodum dicuntur aliqui tres amici, aut tres
propinqui, aut tres vicini, quod sint ad invicem, non
quod unusquisque eorum sit ad seipsum. Quapropter
quilibet ex eis amicus est duorum caeterorum, aut
propinquus, aut vicinus, quia haec nomina relativam
significationem habent, etc. » Item ejusdem sancti
Augustini lib. VIII de Trinitate (in principio), inter
caetera: « Tantam esse aequalitatem in ea Trinitate,
ut non solum Pater non sit major quam Filius, quod
attinet ad divinitatem, sed nec Pater et Filius simul
majus aliquid sint quam Spiritus sanctus, aut singula

quaeque persona quaelibet trium minus aliquid
sit quam ipsa Trinitas. » Dicta sunt haec, et si saepius
versando repetantur, familiarius quidem innotescunt:
sed et modus aliquis adhibendus est, Deoque
supplicandum devotissima pietate, etc.
IN ACTIONE PRIMA.
CAP. IV.-- Reprehensio. De eo quod Basilius archiepiscopus
in suae fidei lectione, post confessionem
Patris, et Filii, et Spiritus sancti, imaginum et lipsanorum
osculationem et adorationem inseruit, fidem
se habere dicens, participari ab his sanctificationem:
remissionem vero peccatorum, sive carnis resurrectionem,
seu vitam futuram omnino tacuit.
Responsio. Sanctus Ambrosius Mediolanensis episcopus
in libro I [(cap. 2)] de Fide, quem ad Gratianum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.