PL 98, col. 1275

Epistola (Adrianus I), J. P. Migne

in tanto honore templum Romuli, in quanto ostendam
ibi memoriam Petri. In Petro quis honoratur,
nisi ille defunctus pro nobis, etc. »
Item sancti Gregorii papae ex epistola Eusebio episcopo
Thessalonicensi directa [(Lib. IX, ep. 69)] , inter
caetera: « Si autem Theodorus lector ad orationem
sanctos huc ad apostolos venire voluerit, eum fraternitas
vestra sine aliqua mora transmittat. » Et alia
plura talia testimonia, quae exarare per ordinem longum
praevidemus.
IN EADEM ACTIONE.
CAP. V.-- Reprehensio. De eo quod Theodosius
Amorii episcopus desidiose sanctae et unicae Trinitatis
fidem tacuerit, de imaginibus vero incaute et extraordinarie
dixerit: « Confiteor et promitto, et suscipio,
et osculor, et adoro imagines. » Et post pauca:
« Qui non instruunt diligenter omnem Christo dilectum
populum adorare et venerari sacras et venerandas
imagines omnium sanctorum, qui a saeculo Deo

placuerunt, anathema. »
Responsio. Putamus quia zelo fidei fervens praedictus
Theodosius talem orationem confessus est qualem
in eorum definitione explanaverunt. Nam et
praedecessores nostros, videlicet beatissimos pontifices
Gregorium et Gregorium, Zachariam et Stephanum,
Paulum et iterum Stephanum, reperimus pro
sacrarum imaginum erectione in Spiritu sancto ferventes,
rectae fidei zelum habere. Pro quo dominus
Gregorius papa secundus junior, una cum 79 sanctissimis
episcopis ante confessionem beati Petri apostolorum
principis praesidens, multorum sanctorum Patrum
testimonia roborantes, venerari et adorare sacras
imagines in eorum concilio censuerunt. Porro
praedecessor noster sanctae recordationis quondam
dominus Stephanus papa similiter cum episcopis partium
Franciae atque Italiae praesidens in basilica Salvatoris
Domini nostri Jesu Christi, quae appellatur
Constantiniana, praedecessoris sui venerabile concilium

confirmans atque amplectens, magis magisque
et ipse una cum omnibus episcopis praesidentibus,
sanctorum Patrum testimoniis adhaerentes, adorare
atque venerari sacras imagines statuerunt. Unde
et beatus Paulus apostolus docens inquit: Tenete traditiones
quas accepistis [(II Thess. II)]
. Et iterum: Sed
licet nos, aut angelus de coelo evangelizet vobis, praeterquam
quod evangelizamus vobis, anathema sit. Sicut
praediximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit
praeter id quod accepistis, anathema sit, etc. [(Gal. I)] .
IN ACTIONE TERTIA.
CAP. VI.-- Reprehensio. Ridiculose et pueriliter
dictum in sententia fidei Theodori archiepiscopi: Mirabilis
Deus in sanctis suis [(Psal. LXVII)]
. Et continuo: Sanctis qui in terra sunt ejus, mirificavit omnes voluntates
meas inter illos
[(Psal. XV)]
, tanquam hic versiculus
illum priorem subsequeretur.
Responsio. In hoc modo gratis calumniari conantur;
quia sancta Ecclesia in matutino Deo canere laudes

surgens, in primis: Domine labia mea aperies [(Psal. L)]
dicit, et post: Venite exsultemus Domino [(Psal. XCIV)]
:
sic incipit: Beatus vir [(Psal. I)]
. Similiter Paulus apostolus
fideliter prophetarum nomina percurrens per
ordinem, post Jephte David memoravit, et sic Samuel.
Sed et plura sanctorum opuscula invenimus ferre testimonia
de Novo et sic postmodum de Veteri Testamento:
sed ob hoc nullus audet quispiam de fidelibus
talia in ridiculo habere. Item sanctus Joannes
Chrysostomus in interpretatione epistolae beati Pauli
apostoli ad Hebraeos [(Homil. 7)] , inter caetera docens,
inquit: « Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Jacob [(Psal. XCIII)]
.
Et iterum: Labia nostra a nobis
sunt, quis noster Dominus est [(Psal. XI)]
? Et iterum: Propter quid irritavit impius Deum
[(Psal. IX)]
? Et rursum: Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.