PL 98, col. 1276

Epistola (Adrianus I), J. P. Migne

sunt, et abominabiles facti sunt in voluntatibus
suis,
etc. [(Psal. XIII)] . »
Item ejusdem sancti Joannis Chrysostomi in interpretatione
epistolae beati Pauli apostoli ad Romanos [(Homil. 7)] :
« Pro quo et Matthaeus initium faciens
Evangelii, utrumque horum memorat primum, et
tunc per ordinem profert parentes eorum, dicens: Liber generationis Jesu Christi
[(Matth. I)]
. Non sustinuit
dicere post Abraham, Isaac et Jacob, sed ante
Abraham David memoravit, et, quod est mirabile,
quoniam ante Abraham David posuit, sic dicens: Filii
David, filii Abrahae, et tunc coepit dicere per ordinem,
etc. »
IN ACTIONE PRIMA.
CAP. VII.-- Reprehensio. Contra eos qui dicunt:
Deo cooperante nos direximus congregare vos, sive,
Congregavit vos Deus, concilium proprium statuere
volens.
Responsio. In fine Evangelii sancti Marci: Illi autem

profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante,
et sermonem confirmante sequentibus signis [(Marc. XVI)]
.
Item sancti Cyrilli in sermone sanctae
Dei genitricis, inter caetera: « Gloria quidem tibi a
nobis sancta mystica Trinitas, quae hos et nos omnes
convocavit in hanc vocationem Dei genitricis
Mariae, etc. » Item ex sancta synodo, actione
decima octava, post subscriptiones episcoporum et
imperatoris, Constantinus piissimus imperator dixit:
« Deum testem proferimus. » Et post pauca: « Cum
ergo Deo complacuit tempus concedere, invitavimus
fieri collectionem vestram, ad considerandum nobis
sanctas Dei Scripturas, omnemque vocis sive assertionis
novitatem quae adjecta est ad intemeratam nostram
Christianorum fidem in his vicinis temporibus,
a quibusdam prava sentientibus, expellendam, etc. »
IN ACTIONE TERTIA.
CAP. VIII.-- Reprehensio. Contra eos qui dicunt

quod imaginis honor in primam formam transit.
Responsio. Qui huic contradicere voluerit, sancti
Basilii contradicet expositioni [(Lib. de Spiritu sancto,
cap. LXXV)] , quem nullum ex fidelibus credimus adversus
ejus orthodoxam fidem expugnare. Quia ipse
in sacratissima epistola sua, quam misit ad Amphilochium,
inter caetera istud explanavit capitulum.
Item sancti Severiani episcopi Gabalanensis, alias
Gavalensis, in homilia in qua demonstravit Scripturas
per Dominum explanatas, inter caetera: « Vestem
imperialem si injuriaveris, nunquid qui eam induit
injuria afficis? Nescis quoniam si quis imaginem imperatoris
injuriaverit, primae formae dignitati affert injuriam?
Nescis quoniam si quis imaginem quae a ligno
detrahit, non sicut in inanimatam materiam audens
sic judicatur, sed sicut qui adversus imperatorem
manus extendens foedat materiam, sine anima imperatoris,
segregatam ab imperatore? Imago enim omnino
si feriatur, ejus injuria imperatorem attingit,
etc. »
IN EADEM ACTIONE.

CAP. IX.-- Reprehensio. Quod infauste et praecipitanter
sive insipienter Constantinus Constantiae
Cypri episcopus dixit: « Suscipio et amplector honorabiliter
sanctas et venerandas imagines, et quae
secundum servitium adorationis, quae substantiali et
vivificatrici trinitati emitto. Et qui sic non sentiunt
neque glorificant, a sancta catholica et apostolica
Ecclesia segrego, et anathemati submitto, et parti
eorum qui abnegaverunt incarnatam et salvabilem
dispensationem Christi veri Dei nostri emitto. »
Responsio. Ex prava revertentes haeresi, totis nisibus
eorum, tentaverunt sanctae catholicae et apostolicae
in ipsorum confessione satisfacere Ecclesiae,
et ideo talem adorationem se confessi sunt pro sacris
imaginibus credere qualis in definitione synodi constituta

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.