PL 98, col. 1291
Epistola (Adrianus I), J. P. Migne
ante ipsas prosterni; sed prosternente illum
adorare quem per imaginem aut natum, aut passum,
aut in throno sedentem recordamur. Ita vero
et nos eumdem ipsum irreprehensibilem et orthodoxum
sensum sancti Gregorii papae sequentes et
amplectentes dudum, Irene et Constantino imperatoribus
pro sacris imaginibus praedicandis erectione,
emisimus dicentes: Quia in universo mundo, ubi
Christianitas est, ipsae sacrae imagines permanentes,
ab omnibus fidelibus honorantur, ut per visibilem
vultum ad invisibilem Divinitatis majestatem mens
nostra rapiatur spirituali affectu pro contemplatione
figuratae imaginis secundum carnem, quam Filius Dei
pro nostra salute suscipere dignatus est; eumdem
Redemptorem nostrum, qui in coelis est, adoramus,
et in spiritu glorificantes collaudamus: quoniam,
juxta ut scriptum est, Deus spiritus est [(Rom. IV)]
;
et ob hoc spiritaliter divinitatem ejus adoramus.
Nam absit a nobis ut ipsas imagines, sicut quidam
garriunt, deificemus: sed affectum et dilectionem
nostram, quam in Dei amorem et sanctorum ejus
habemus, omnimodo proferimus: et sic divinae Scripturae
libros, ipsas imagines ob memoriam venerationis
habemus, nostrae fidei puritatem observantes, et
reliqua. Quidquid namque de sanctis Patrum opusculis
aliquantula ibidem exaravimus testimonia, in
eodem sensu atque tenore, ut praesentem diximus,
cum praedecessore nostro sancto Gregorio papa,
eumdem sensum fidei tenentes, emisimus praedicantes.
Illi vero, ut nobis missi nostri, videlicet Petrus
archipresbyter sanctae nostrae Romanae Ecclesiae,
Petrus religiosus presbyter et abbas venerabilis
monasterii sancti Sabae, viva voce dixerunt, statim
nostras apostolicas amplectentes syllabas, concilium
fieri jusserunt. Sed ab haereticis seditione facta in
Sicilia insula missi nostri sine responso reversi sunt:
et demum post eos mittentes iterum Constantinopolim
eos ascendi fecere. Et sic synodum istam secundum
nostram ordinationem fecerunt, et in pristino
statu sacras et venerandas imagines erexerunt. Et
sicut de imaginibus, sancti Gregorii sensum et
nostrum continebatur: ita et ipsi in eadem synodo
definitionem confessi sunt, his osculum et honorabilem
salutationem reddidere; nequaquam secundum
fidem nostram, veram culturam, quae decet
soli divinae naturae. Insuper et pseudosyllogum illud
quod ab haereticis factum est sub Constantino haeretico
imperatore anathematizantes, cum eorum sequacibus
atque complicibus damnaverunt; ad fidem
orthodoxam sanctae catholicae et apostolicae reversi
Ecclesiae, per libellos eorum fecerunt rectae fidei
confessionem. Et ideo ipsam suscepimus synodum:
nam si eam minime recepissemus, et ad suum pristinum
vomitum erroris fuissent reversi, quis pro tot
millium animarum Christianorum interitu habuit
reddere rationem ante terribile tremendum divini
judicis examen, nisi nos solummodo? Si enim super
unum peccatorem poenitentiam agentem gaudium