PL 98, col. 134

Epistolae pontificum Romanorum (Auctores varii), J. P. Migne

te protegat, tibique et praesentis vitae prospera et
post multorum annorum curricula gaudia aeterna
concedat, faciatque cum tua dulcissima conjuge, excellentissima
regina, spiritali nostra commatre, et
vestris meisque dulcissimis filiis maximo gaudio jucundari,
et regni vestri gubernacula a Deo vobis
concessa perfrui, et qui in praesenti vita regni potestatem
tenetis, et jam [ Lamb., etiam] futuro in saeculo
cum Christo in aeternum regnetis, promerentes
illam Dominicam promissionem audire: Venite, benedicti
Patris mei [(Matth. XXV)]
; 113 pro eo quod
certamen bonum certati estis, cursum consummastis,
fidem servastis. Sumite positas vobis coronas,
et accipite regnum vobis ab origine mundi praeparatum.
Nam et ex hoc praecelsae, et a Deo custoditae

excellentiae vestrae innotescimus, quia petiit nobis
Optatus religiosus abbas vestri monasterii sancti
Benedicti pro monachis suis, qui cum tuo germano
profecti sunt, ut eos absolvere jubeas, sed qualiter
tua fuerit voluntas, ita de eis exponere jubeas. Incolumem
excellentiam tuam gratia superna custodiat.
114 DE S. PAULI I EPISTOLIS UNA ET TRIGINTA DISCURSUS PRAEVIUS.

de iisdem in genere: ut ubi singulas recensuero, nec
mihi earum sententia varia, et multiplex molestiam
ingerat.
II.
Quas hucusque epistolas vidimus, majori ex
parte ediderant in lucem Flaccius ac socii Centuriatores
anno 1564, atque eorum maximus adversarius
card. Baronius in Annalibus Ecclesiaticis: utramque
videlicet Gregorii III, Zachariae unicam, et quatuor
Stephani II [(7, 8, 10, 11, al. 9, 4, 3, 8, Cod.
Car.)] ; 9, al. 6, utpote praecedenti perquam similem
omittentes; 4, 5, 6, al. 10, 11 et 7 nequaquam cognitis.
Secus est de Pauli epistolis 31. Nam Centuriatores [(Cent. VIII, cap. 10)]
totidem se accepisse
gloriantur: unde autem, silent. Et quanquam sola
earumdem argumenta proferant, audacissimis in suis
commentariis patefaciunt se illas integras inspexisse.
Namque aiunt, exempli gratia, quod Paulus « Petrum
substituit interpellatorem pro victoria adversus hostes,
in epistola 115 ad Pippinum tertia, et nona »
[(Cod. Car. 35, 33, al. 43, 30)] ,
quae minime eruuntur
ex argumentis. Praeterea ex epistola 12 quae falso
tribuitur Paulo, cum spectet ad Adrianum [(Cod. Car.
60, al. 73)] , ut ostendam suo loco, eruditorum omnium
recentiorum incuriam patefaciens, haec proferunt:
« Pro regno amplificando in epistola 12 ad Pippinum:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.