PL 98, col. 135

Epistolae pontificum Romanorum (Auctores varii), J. P. Migne

Ut ipse princeps apostolorum pro vobis intercedat ante
Domini Dei nostri majestatem, ut amplius vestrum
dilatet regnum, et victorias tribuat. » Mitto reliqua
eorum putida commenta; haec enim satis superque
probant eos prae manibus habuisse integras Pauli
litteras. Non ita contigit Baronio, qui ingenue rem
fatetur [(an. 767, n. 1)] de 31 Pauli epistolis: « Quarum,
aiens, duntaxat argumenta summatim praestricta
et recensita vidimus a Panvino in vitis Romanorum
pontificum, easque integras haberi in Vaticana
bibliotheca testatur: verum easdem diu quaesitas
minime invenire valuimus, ut eas vel furto vel alio
aliquo modo inde sublatas existimemus. Caeterum
nihil est, quod ejus fides possit in suspicionem adduci,
cum et earumdem totidem numero argumenta pariter
recitent novatores [(Cent. VIII, p. 725)] qui pertaesi
prolixitatem atque multiplicitatem pariter, sed
magis veritatem, non ipsas integras, sed ipsarum argumenta
tantummodo edidere » .

III.
Hunc Baronii locum Gretserus transtulit in
suam praefationem ad Codicem Carolinum; at quia
Baronii diligentiam fugit ejusmodi argumentorum vera
indoles, et Gretseri de iisdem sententia lucis indiget,
operae pretium me facturum puto, si hanc historiae
partem explanavero. Onuphrius Panvinius de Romana
historia profanaque omni eruditione optime meritus
usque ad annum 1553 ad ecclesiasticas res animum
non converterat. Tum vero Marcelli Cervini
Cardinalis suasu hujusmodi studiis totum se dedit,
brevique octo annorum spatio nonnulla in lucem edidit
de pontificibus et cardinalibus: praecipue vero
conscribendis effuse Vitis eorumdem, quas a Baronio
laudari vidimus, operam navavit. Suimet testis
ipse est in editione historiae pontificum Platinae Venetiis
apud Michaelem Tramezinum anno 1562. Etenim
in nuncupatoria ad Pium IV epistola, quam dederat
praecedenti anno, cum praelo commisit ejusdem
Platinae historiam cum suis notis, et additionibus:
« Donec ederem, inquit, ea quae ego maxima

jam ex parte eodem argumento conscripsi. » Et initio
suae additionis ad lectorem: « Librum ipsum longe
locupletissimum accuratissima diligentia jam magna
ex parte concinnavi, quo Romanorum pontificum
et cardinalium, quorum 116 memoria exstat, Vitas
effuse scripsi; atqui cum res magni et difficilis negotii
sit, non ita facile, quanquam jamdiu multumque
in eo elaboraverim, confici potuit. » Quam recte
arduum negotium exaggeret, inde discimus, quod
morte admodum immatura praeventus anno 1568,
tantum opus non confecerat. Exstat illud hodie pluribus
voluminibus comprehensum in biblioth. Vat. [(Cod. n. 6104)] ,
quo est collatum ex dono P. Ciaconii
die 25 Septembris an. 1592, ut praefixa operi memoria
docet, et a sancto Gregorio Magno exordium
ducit.
IV.
In tertio ejus volumine [(fol. 1125)] ubi agitur
de Pauli gestis, pauca haec visuntur: « Scripsit Paulus
epistolas plures ad Pippinum et Carolomannum

reges, ad exercitum Francorum, et ad alios quosdam,
ex quibus una et triginta in bibliotheca Vaticana
exstant, quarum brevissima argumenta adjiciam. »
Mox sequuntur singularum argumenta « summatim
praestricta, et recensita, » quae vidit Baronius
sanctae Romanae Ecclesiae tum bibliothecarius a Clemente
VIII designatus: quare cum octavum Annalium
volumen anno 1599 evulgavit, in quo agit de
Pauli rebus gestis, Panvinii etiam mss. codices accesserant
ad eam « magnam rerum copiam, » quam
se congessisse aiebat in nuncupatoria Tom. I ad
Sixtum V an. 1588, « tanquam in aliquam cellam
penariam, praesertim contra novatores nostri temporis
pro sacrarum traditionum antiquitate ac sanctae
Romanae catholicae Ecclesiae potestate. » Duo autem
doctissimi scriptoris diligentiam fugisse videntur:
bibliothecae Vaticanae veteris conditio et Panvinianae
illorum argumentorum recensionis causae.
V.
Ad bibliothecam quod attinet, hanc instrui coeptam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.