PL 98, col. 141

Epistolae pontificum Romanorum (Auctores varii), J. P. Migne

[(Cent. VIII, cap. 10)]
pauca haec ex iis litteris
desumpta: « Et pro regno amplificando in
ep. 12 ad Pippinum, ut ipse princeps apostolorum
pro vobis intercedat ante Domini Dei nostri majestatem,
ut amplius vestrum dilatet regnum, et victorias
tribuat. » Haec vero totidem verbis expressa
leguntur in Adriani epistola [(60, al. 73)] quae in Cod.
Carol. nullum praesefert argumentum. Quomodo
ista irrepserit inter Paulinas in Cod. Vat. equidem
non quaero: at vagantem revoco ad suam sedem,
scriptamque comperio an. 777, cum Carolus Saxonico
bello implicitus, atque Hispanicum meditans
contra Saracenos, duci Beneventano audendi occasionem
praebuit. Praesertim id facio ut libertatem
eorum redarguam qui multas ex his epistolis, suas
opiniones tuendi causa, loco moverunt, totamque
ejus aetatis historiam depravarunt; at si qua jure
movenda erat, id suadente rerum serie quas continet,
aut religioni duxerunt eam attingere, aut re

inexplorata intercidisse eam temere pronuntiarunt.
XVI.
Nonnullas vere intercidisse idem pontifex
Paulus affirmare videtur in epistola nuper laudata [(ep. 18, al. 15)] ;
nam multum diuque vexatus a
Desiderio, ita Pippinum alloquitur: « Ecce jam
duas apostolicarum litterarum assertiones exc. vestrae
clam per maximam industriam misimus, et
ignoramus si ad vos ipsae pervenerint litterae: unde
ambigimus ne a Langobardis comprehendantur. »
Quas pervenisse constat, ut dixi, ex argumento
earum in Codicem relato inter vigesimam unam et
vigesimam secundam. Subjungit autem Paulus se
alias dedisse [(ep. 17, al. 29)] ex Desiderii voluntate,
candide affirmans: « Ideo istas litteras tali modo exaravimus,
ut ipsi nostri missi ad vos Franciam valerent
transire. » Cujus postea exemplum imitatus
est Stephanus III [(ep. 45, al. 46)] magno cum posterorum
incommodo, nam Stephanus haud monuit
aliis litteris regem, Pauli exemplo, ut confictis ejusmodi

litteris nullam fidem adhiberet. Idcirco recentiores
falsi arguere maluerunt historicum ap. Anastas.
vera narrantem, quam pontificias litteras rem falsam
continentes; quippe harum sententiam suae opinioni
accommodatiorem deprehenderunt. Caeterum
Pauli praedecessorum epistolis jussu Caroli Magni
in Codicem hunc relatis accedit fides ab earum
exemplis a Baronio editis ex Codd. Vatic. Paulinae
singulae circa saeculi sexti decimi dimidium in bibliotheca
Vaticana erant, Panvinio id testante: 125
cumque pari numero et Romae et in Francia essent,
vix credibile est nonnullas interiisse. Si quae autem
exciderunt, mentio earum occurrit in aliis subsequentibus;
ita ut, praeter ea quae missorum fidei
semper committebantur, nihil desiderandum restet.
XVII.
Itaque id conandum mihi erit, ut hisce ex
epistolis historiam pontificiam educam, tam versutis
novatorum interpretationibus, quam dubiis falsisve

aliquot recentiorum opinionibus defecatam. Facili id
quidem negotio praestari posse quis putet vagantes
plerasque epistolas juxta rectum temporis ordinem
digerendo. At quis earum, magna ex parte silentium
res praecipuas, aetatem certam deprehendat? Quis
responsalium auribus demandata divinet? Quis adnexarum
quandoque litterarum sententiam integram
teneat? Duobus tantum spectatis res posse confici
mihi videtur. Primum ad catholicam fidem sacrarumque
imaginum cultum pertinet, alterum ad ditionem
sanctae sedis. Hinc autem initium sumens,
harum litterarum auctoritate decennalem historiam
continentium decerno, nullam ecclesiasticae ditioni
accessionem per totum id spatium esse factam:
quare aliud in epistolis Pauli non inveniri quam
antiquam sanctae sedis ditionem, seu Romanum
ducatum, ejusque incrementum ex Pippiniana donatione,
qua exarchatus et Pentapolis continentur.
Hos infra limites versari Pauli epistolas Adrianus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.